Lamiaceae
Lamiaceae vel Labiatae sunt familia plantarum florentium diu habita ad Verbenaceas arte conexa, sed nonnulla phylogenesis studia[1] monstraverunt multa genera inter Verbenaceas olim posita recte esse inter Lamiaceas ducta, quoniam nuclearia Verbenacearum genera ad Lamiaceas non arte conectuntur, et ad alia genera Lamialium artius conectuntur. Ergo comprehendit nuperrime amplificata Lamiacearum familia genera 233[2] ad 263,[3] et species 6900[2] ad 7200.[4]
Omnes harum plantarum partes saepe sunt aromaticae, multasque propterea herbas culinarias late adhibitas comprehendunt, inter quas Lavandula, Mentha, Ocimum basilicum, Origanum majorana, Origanum vulgare, Perilla, Rosmarinus officinalis, Salvia officinalis, Satureja, et Thymus. Aliquae sunt frutices, arbores (exempli gratia, Tectona), et raro vineae.
Multa genera late excoluntur, non solum pro proprietatibus aromaticis, sed etiam pro culturae facilitate: haec genera sunt inter plantas caulibus sectis facillime propagatas. Praeter plantas pro foliis edulibus cultas, aliquae pro ornamento aluntur; exempli gratia, species generis Solenostemonis. Aliae pro seminibus edulibus excoluntur, praecipue Salvia hispanica (Anglice: chia).
Primum familiae nomen fuit Labiatae, quia floribus plerumque sunt petala labiis superiore inferioreque connatis. Cum hoc nomen iam habeatur acceptum, plurimi botanistae nomen Lamiacearum pro hac familia semper usi sunt.
Descriptio
recensereFolia sunt opposita et decussata (quoque pari ad priorem parem perpendiculari) vel verticillata.
Caules transverse scissi saepe sunt quadrati, sed haec proprietas in aliis familiis aliquando invenitur.
Flores sunt bilateraliter symmetrici, quinque petalis coniunctis, quinque sepalis coniunctis. Plurimi sunt bisexuales et verticillastri, fasciculum florum habentes quod verticillus florum videtur, cum revera in duobus fasciculis aggregatis consistit.
Genera
recensereGenera in familia amplificata sunt[3]:
Notae
recensere- ↑ P. D. Cantino, R. M. Harley, et S. J. Wagstaff, S.J. 1992. "Genera of Labiatae: status and classification." In Advances in Labiate Science, ed. R. M. Harley et T. Reynolds (Kew: Royal Botanic Gardens, 1992), pp. 511–522.
- ↑ 2.0 2.1 V. H. Heywood, R. K. Brummitt, A. Culham, et O. Seberg, Flowering Plant Families of the World (Kew: Royal Botanic Gardens, 2007).
- ↑ 3.0 3.1 "GRIN Taxonomy for Plants—Genera of Lamiaceae". United States Department of Agriculture
- ↑ "Angiosperm Phylogeny Website—Lamiales". Missouri Botanical Garden
Bibliographia
recensere- Cantino, P. D., R. M. Harley, et S. J. Wagstaff. 1992. "Genera of Labiatae: status and classification." In Advances in Labiate Science, ed. R. M. Harley et T. Reynolds. Kew: Royal Botanic Gardens.
- Heywood, V. H., R. K. Brummitt, A. Culham, et O. Seberg. 2007. Flowering Plant Families of the World. Kew: Royal Botanic Gardens.
Nexus externi
recensere- GRIN Taxonomy for Plants—Genera of Lamiaceae (United States Department of Agriculture).
- Tropicos
- Imagines Lamiacearum
- Lamiaceae in L. Watson et M. J. Dallwitz (1992+). Familiae plantarum florentium: descriptiones, illustrationes, identificatio, scientiae recuperatio.
- Lamiaceae (Labiatae) Formae Vitae Plantarum
- Lamiacearum flores in Israel
- Lamiaceae Tsilienes Chileflora
- Lamiales, in Situ Phylogenesis Angiospermarum (Missouri Botanical Garden).