Insula Ellesmere (Inuktitut Umingmak Nuna 'terra Ovibovis moschati'; Anglice Ellesmere Island; Francogallice Île d'Ellesmere[1]) est maxime septentrionalis et tertia a maxima insula Canadiensis, ac decima a maxima orbis terrarum. Aream chiliometrorum quadratorum 196 235 comprehendit, Magna Britannia aliquantulum minor. Insula est 830 chiliometra longa et 645 chiliometra lata.

Despectus in Insulam Ellesmere insulasque vicinas e satellite factus.
Topographia Insulae Ellesmere.
Moles conglaciatae in Insula Ellesmere meridiana et orientali die 6 Iunii 1975.
Insula Ward Hunt, Ward Hunt Ice Shelf, et septentrionalis Insulae Ellesmere pars (laeva), Iulio 1988.
Despectus in Eureka in Insula Ellesmere ex aere die 26 Iunii 1988.
Monumentum primis coloniis dicatum, qui ad Grise Ford annis ab 1952 ad 1955 vi moti sunt; hoc per rationem High Arctic relocation Canadae, rem controversam.

Ellesmere Insula, intra Archipelagum Arcticum iacens, pars Insularum Reginae Elizabethae putatur. Caput Columbia, apud latitudinem 83°06′, est maxime septentrionalis terra in Canada.[2] Montes systematis Cordillerae Arcticae multum Insulae Ellesmere tegunt, ut insula maxime montana in Archipelago Arctico sit. Plus quam quinta insulae pars est Quttinirpaaq National Park, regio protecta.

Anno 2016, numerus incolarum in Insula Ellesmere Island habitantes fuit 191. Sunt tres coloniae: Alert, Eureka, et Grise Fiord. Insula administratur pars Regionis Qikiqtaaluk in Nunavut, territorio Canadiensi.

Magnetismus tellurisRecensere

Anno 2015, geomagneticus telluris polus septentrionalis ad 80°22′N 72°37′W / 80.37°N 72.62°W / 80.37; -72.62 (Geomagnetic North Pole 2015 est) fere in Ellesmere Insula patuit.[3]

Oecologia insectorumRecensere

Insulae Ellesmere est maxime septentrionalis insectorum eusocialium habitatio nota, praecipue Bombi polaris, generis tribus Bombinorum. Etiam adest altera apidarum species, Bombus hyperboreus, qui parasitus in nidis Bombi polaris est.[4] Gynaephora groenlandica, papilio familiae Erebidarum, quamquam non eusocialis, etiam in Insula Ellesmere invenitur. Quae species plerumque decem annos vivit, sed constat inter eruditos eius vitam usque ad quattuordecim annos extendi posse in ambabus humilibus Fiordi Alexandrini terris et Insula Ellesmere.[5][6]

In cultura populariRecensere

Insula Ellesmere est locus maioris partis The Long Exile: A True Story of Deception and Survival amongst the Inuit of the Canadian Arctic, Melaniae McGrath libro,[7] qui High Arctic relocation tractat, controversam rectionis rationem, etiam adeo eius seriei mythistoriarum mysticarum.[8]

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Dick, Lyle (2001). Muskox Land: Ellesmere Island in the Age of Contact. University of Calgary Press. ISBN 978-1-55238-050-5 .
  2. Maxime septentrionalis terra in tellure est Kaffeklubben Insula Groenlandiae, quae in proximo iacet.
  3. "Geomagnetism Frequently Asked Questions". National Geophysical Data Center .
  4. Milliron et Oliver 1966.
  5. Olgta Kukal (24 Martii 1988), "Behavioral Thermoregulation in the Freeze-Tolerant Arctic Caterpillar, Gynaephora groenlandica" (PDF), The Company of Biologists Limited.
  6. Barrio et al. 2013.
  7. McGrath, M. J. (2007). The Long Exile. Harper-Collins. ISBN 9780007157976 
  8. White Heat by M. J. McGrath. 20 Iulii 2011 .

BibliographiaRecensere

  • Barrio, Isabel C., B. Christian Schmidt, Sydney Cannings, et David S. Hik. 2013. "First Records of the Arctic Moth Gynaephora groenlandica (Wocke) South of the Arctic." Arctic 66, no. 4 (20 Decembris): 429–34. doi:10.14430/arctic4329.
  • Eberle, Jaelyn, et Malcolm McKenna. 2002. "Early Eocene Leptictida, Pantolesta, Creodonta, Carnivora, and Mesonychidae (Mammalia) from the Eureka Sound Group, Ellesmere Island, Nunavut." 'Canadian Journal of Earth Sciences 39 (6): 899–910. doi:10.1139/e02-001. Bibcode 2002CaJES..39..899E.
  • Kobalenko, Jerry. 2002. The Horizontal Everest: Extreme Journeys on Ellesmere Island. Novi Eboraci: Soho. ISBN 978-1-56947-266-8. OCLC 48013772. Archivum.
  • Manseau, Micheline, Lyle Dick, et Natasha Lyons. 2005. People, caribou, and muskoxen on northern Ellesmere Island historical interactions and population ecology, ca. 4300 BP to present. Ottavae: Parks Canada. ISBN 978-0-662-68835-8.
  • Mech, L. David, et Jim Brandenburg. 1988. "Life in the High Arctic." National Geographic 173, no. 6 (Iunius): 750–67.
  • Milliron, H. E., et D. R. Oliver. 1966. "Bumblebees from northern Ellesmere Island, with observations on usurpation by Megabombus hyperboreus (Schönh.)." Can. Entomol. 98: 207–213.
  • Schledermann, Peter. 1981. "Eskimo and Viking Finds in the High Arctic." National Geographic 159, no. 5 (Maius): 584.
  • Schledermann, Peter, et Karen Margrethe McCullough. 2003. Late Thule culture developments on the central east coast of Ellesmere Island. Hafniae: Danish Polar Center. ISBN 978-87-90369-64-4.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Insulam Ellesmere spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 79°50′0″N 78°0′0″W • OpenStreetMap • 5980420 GeoNames  • Encyclopædia Britannica

79°50′N 78°00′W / 79.833°N 78°W / 79.833; -78 (Ellesmere Island)