Hippolyta (Graece Ἱππολύτη) in mythologia Graeca "fuit regina Amazonum, quam Hercules proelio superatam Theseo uxorem dedit, cui Hippolytum peperit."[1] Hyginus eam filiam Martis et Otrerae cuiusdam reginae fuisse dicit [2].

Hercules balteum Hippolytae abstrahit. Sarcophagus Romanus saeculi tertii, hodie Romae collocatus

De zona Hippolytae

recensere

Fuit Herculis nonum labor zona Hippolytae potiri, quod sic in libro notissimo ad pueros docendos narratur:

Hippolyte, Amazonum regina, balteum habuit celeberrimum quem Mars ei dederat. Admeta autem, Eurysthei filia, famam de hoc balteo acceperat et eum possidere vehementer cupiebat. Eurystheus igitur Herculi mandavit ut copias cogeret et bellum Amazonibus inferret. Postquam in fines Amazonum venit, nuntium ad Hippolytam misit, qui causam veniendi doceret et balteum posceret. Ipsa Hippolyte balteum tradere volebat[, . . .] reliquae tamen Amazones ei persuaserunt ut negaret. At Hercules, cum haec nuntiata essent, belli fortunam temptare constituit. [. . .] Diu et acriter pugnatum est; tandem tamen [. . .] tanta commutatio rerum facta est ut mulieres terga verterent et fuga salutem peterent. Multae autem[, . . .] dum fugiunt captae sunt, in quo numero ipsa erat Hippolyte. Hercules [. . .] postquam balteum accepit, libertatem omnibus captivis dedit."[3]

In cultura populari

recensere

Hippolyta regina Amazonum, quae insulam Themiscyram (sive Paradisiacam Insulam) incolunt, mater Dianaeque, i. e. Mulieris Mirabilis, est in libris nubeculatis a societate DC comics editis.

Nexus externi

recensere
  • Biographia francogallice scripta [1]
  • Pagina de multis formis personae e nubeculatis [2]
  1. Dictionario poetico (Godefridum et Marcellum Beringos fratres, 1551).
  2. Hyginus, Fabulae, cap. XXX de athlis Herculis.
  3. F. Ritchie et J. Copeland Kirtland, Ritchie's fabulae faciles (Londinii, 1903).