Gerridae
Gerridae sunt familia insectorum ordinis Hemipterorum. Vera heteroptera sunt, quia membra oralia habent ad pungendum et sugendum accommodata; potestate autem super aquam ambulandi distinguuntur.[2] Pondus corporis tam per proprietates anatomicas distribuunt ut super superficiem aquae currere possint; qua pro causa, eae in paene omne flumine, stagno, lacu, palude inveniuntur. Plus quam 1700 species descriptae sunt, quarum decem centesimae sunt animalia maritima.[3]
Subclassis : Pterygota
Ordo : Hemiptera
Subordo : Heteroptera
Infraordo : Gerromorpha
Superfamilia : Gerroidea
Familia : Gerridae
Leach, 1815
Nonaginta centesimae gerridarum sunt animalia aquae dulcis, sed ob genus Halobatem, quod in oceano habitat, familia est unica inter insecta. Genus Halobates primum penitus investigatum est inter 1872 et 1876, cum colligerentur nonnullae species variae per Challenger Expedition, primam mundi navigationem vere oceanographicam.[4] Antea Ioannes Fridericus de Eschscholtz, entomologus Baltico-Germanicus, tres gerridarum species invenerat et divulgaverat, quamquam eorum biologia erat paene omnino ignota.[4] Ex quo tempore, gerridae continenter investigantur propter potestatem in aqua ambulandi aliasque proprietates sociales. Parvae gerridae cum veliidis, aliis heteropteris semiaquaticis, saepe confusae sunt. Proprietas quae has familias certissime separat est anatomia genitalium intestinorum. Quia agnitio horum organorum exercitationem disertam et instrumenta propria requirunt, proprietatibus oculorum solis distinguere gerridam a veliidam non fieri potest; ergo habitationes moresque investigandi sunt ad eas praeter anatomiam certam internoscendam.
Gerridae sunt praedatores aquatici qui aliis invertebratis vescuntur, plerumque araneis et insectis, quae in superficiem aquae cadunt.[5][6] Cannibalismus aliquando fit.[7]
Habitatio
recensereGenus familiae Gerridarum | Numerus specierum maritimarum |
Zona amara | Zona neritica | Zona oceanica |
---|---|---|---|---|
Asclepios | 4 | sic | sic | non |
Halobates grex 1 | 39 | sic | sic | non |
Halobates grex 2 | 7 | non | non | sic |
Stenobates | 1 | non | sic | non |
Rheumatometroides | 1 | sic | non | non |
Rheumatobates | 6 | sic | sic | non |
Genera
recensere- Aquarius (Schellenberg, 1800).
- Gerris (Fabricius, 1794).
- Halobates (Eschscholtz, 1822).
- Limnogonus (Stal, 1868).
- Limnoporus (Stal, 1868).
- Metrobates (Uhler, 1878).
- Neogerris (Matsumara, 1913).
- Rheumatobates (Bergroth, 1892).
- Trepobates (Uhler, 1883).
Species Europaeae
recensere- Aquarius cinereus (Puton, 1869)
- Aquarius najas (De Geer, 1773)
- Aquarius paludum (Fabricius, 1794)
- Aquarius ventralis (Fieber, 1860)
- Gerris argentatus (Schummel, 1832)
- Gerris brasili (Poisson, 1941)
- Gerris costae (Herrich-Schaeffer, 1850)
- Gerris gibbifer (Schummel, 1832)
- Gerris lacustris (Linnaeus, 1758)
- Gerris maculatus (Tamanini, 1946)
- Gerris odontogaster (Zetterstedt, 1828)
- Gerris sphagnetorum (Gaunitz, 1947)
- Gerris thoracicus (Schummel, 1832)
- Gerris asper (Fieber, 1860)
- Gerris lateralis (Schummel, 1832)
- Limnoporus rufoscutellatus (Latreille, 1807)
Nexus interni
Notae
recensereBibliographia
recensere- Andersen, Nils Moller, et Lanna Cheng. 2004. "The marine insect Halobates (Heteroptera: Gerridae): Biology, Adaptations, Distribution and Phylogeny." Oceanography and Marine Biology: An Annual Review. 42: 119–80. PDF.
- Birukow, Georg. 1957. "Tages- und jahreszeitliche Orientierungsrhythmik beim Wasserläufer Velia currens F. (Heteroptera)." Naturwissenschaften 44(12): 358–59. ISSN 0028-1042.
- Blanckenhorn, Wolf V. 1991. "Fitness consequences of foraging success in water striders (Gerris remigis; Heptroptera; Gerridae)." Behavioral Ecology 2 (1): 46–55. Editio interretialis.
- Carcamo, Spence. 1994. "Kin Discrimination and Cannibalism in Water Striders (Heteroptera: Gerridae): Another Look." Oikos 70 (3). JSTOR.
- Cheng, L. 1985. "Biology of Halobates (Heteroptera: Gerridae)." Annual Review of Entomology 30 (1): 111–35. doi:10.1146/annurev.en.30.010185.000551.
- Lancaster, J. B., et R. Briers, eds. 2008. Aquatic insects: challenges to populations. CAB International.
- Schuh R. T., et J. A. Slater. 1995. True Bugs of the World (Hemiptera: Heteroptera). Classification and Natural History. Ithacae Novi Eboraci: Cornell University Press.
- Ward, J. V. 1992. Aquatic Insect Ecology: 1. Biology and habitat. Novi Eboraci: Wiley & Sons.
- Williams, D., et B. Feltmate. 1992. Aquatic insects. CAB International. ISBN 0-85198-782-6.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Gerridas spectant. |
Vide "Gerridae" apud Vicispecies. |
- "Gerridae". apud Integrated Taxonomic Information System
- Photographemata gerridarum cum et sine alis.
- "Row, Row, Row Your Bug." Washington Post, 6 Augusti 2003.
- Pellicula motuum gerridarum.
- Pellicula Gerris lacustris in Cambria.