Gerromorpha
Gerromorpha sunt infraordo insectorum ordinis Hemipterorum. Quae arthropoda, heteroptera vera vel exemplaria appellata, semiaquata sunt, vel litus habitant. Ochteroidea (infraordinis Nepomorphorum, stirps multo provecta,[2]) etiam in litore inveniuntur, cum gerromorpha super superficiem aquae circumcurrentia saepissime videantur, intentione superficiali cruribusque aquam repellentibus levata. Inter gerromorpha notissima sunt gerridae.
Systematica
recensereOcto familiae plerumque in bis binas superfamilias digeruntur: duae superfamiliae minores vel monotypicae sunt stirpes basales; duae superfamiliae maiores cladum provectiorem una constituunt. Phylogenetica superfamiliarum familiarumque gerromorphorum sequentia est:[3]
- Mesovelioidea
- Madeoveliidae (aliquando in Mesoveliidas digestae)
- Mesoveliidae
- Hebroidea
- Hebridae (subfamilia Hyrcaninae familia bona haberi potest, quia superfamilia aliter est monotypica)
- Hydrometroidea
- Gerroidea
Notae
recensereBibliographia
recensere- Thirumalai, G. "Checklist of Gerromorpha (Hemiptera: Heteroptera) of India." Zoological Survey of India. PDF.
- Tree of Life Web Project. 1995. "Gerromorpha: Water striders, water measurers, velvet water bugs, and water treaders." Editio 1 Ianuarii 1995.
- Tree of Life Web Project. 2005. "Heteroptera: True bugs." Editio 1 Ianuarii 2005.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Gerromorpha spectant. |
Vide "Gerromorpha" apud Vicispecies. |
Situs scientifici: • ITIS • NCBI • WoRMS: Marine Species • Fossilworks |