Georgius Papandreu (natus 1952)
Georgius Andreae f. Papandreu iunior (Graece Γιώργος Ανδρέα Παπανδρέου; natus die 16 Iunii 1952 in urbe Sancti Pauli Minnesotae), nepos Georgii Papandreu et filius Andreae Papandreu est vir publicus Graecus. Educatus est apud Collegium Athenarum, deinde Collegium Amherstianum et Scholam Oeconomicam Londiniensem. Ab anno 1999 usque ad annum 2004 Georgius Papandreu fuit minister negotiorum externorum Graeciae. A mense Februario 2004 est praeses factionis Motus Panhellenici Socialistici (PASOK). A die 6 Octobris 2009 ad usque 9 Novembris 2011 praeses ministrorum Graeciae fuit. Ab anno 2006, praeses Internationalis Socialistae est.
Patria: Graecia, Civitates Foederatae Americae
Familia
Nexus externus
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Georgium Papandreu spectant. |
Morgan Phillips 1951 • Alsing Andersen 1957 • Ericus Ollenhauer 1963 • Bruno Pittermann 1964 • Gulielmus Brandt 1976 • Petrus Mauroy 1992 • Antonius Guterres 1999 • Georgius Papandreu 2006 | |
Andreas Papandreu 1974 • Constantinus Semites 1996 • Georgius Papandreu 2004 • Evangelus Benizelus 2012 | |