Gastronomia Vasconica
Gastronomia Vasconica est summa morum alimentorum, ciborum, et historiae Vasconiae, iam in Vasconia Cispyrenaica, iam Transpyrenaica. Ob locum Vasconiae inter montes et mare, alimentis Vasconiae saepe insunt pisces, holera, et carnes.



Cibi et potiones recensere
Holera praecipua in Vasconicis alimentis sunt holera quae in montibus coluntur. Fabae sunt clarae, tamen asparagi, cinarae, porra, et capsica. Capsica praeclara sunt Gernicae. Ex Americis nautae et conquisitatores patatas in Vasconiam tulerunt.
Carnes clarae sunt bovis et porci, sed saepe carnes in tomaculis et farciminibus cum condimentis complentur.
Inter pisces, praeclarus est gadus, saepe in salsamenta, sed etiam in cibis Vasconicis thunni et merluccii. Etiam gustosae sunt Angillulae iuvenes frixae in oleo cum allio.
Vasconia clara est ob pomacium vel siceram et domus sicerae (Vasconice: sagardotegiak), et ob caseos Idiazabal et Roncal. Etiam notum vinum est Txakoli. Sicera Vasconiae iam laudata est ab Aimerico Picaudo saeculo XII[1].
Alimenta salsa recensere
- Gadus modo pil-pile (Bakailaoa pil-pilean)
- Olla thunni (Marmitakoa)
- Perna Baionensis (Baionako xingarra)
- Fabae modo vasconico (Tolosako babarrunak)
- Iuscellum porri (Porrusalda)
Alimenta dulcia recensere
- Lac concretum (Mamia), saepe cum melle (Mamia eztiarekin)
- Biscoctum Vasconicum (Biskotxa)
- Ius nucium (Intxaursaltsa)
- Oryza cum lacte (Arroz-esnea)
Nexus interni
Nexus externi recensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Gastronomiam Vasconicam spectant. |
Notae recensere
- ↑ Aimerici Picaudi Iter pro peregrinis ad Compostellam VII, in codice Calixtino, A. Stones et J. Krochalis ediderunt apud "The Pilgrim's Guide: A Critical Edition" 1998