Salve, Sacreum!

Gratus aut grata in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" aut "Vicipaedianam" fieri velle! --Xaverius 12:46, 10 Martii 2012 (UTC)Reply

De "insignibus"

recensere

Salve, Sacreum, video te recensionem Paniscoculi ab usore "IacobusAmor" factam abrogasse. Equidem credo Iacobum eo consilio egisse, ut capitulum "Insigne" removeret, quod inane et supervacaneum videtur. Si tibi necesse videtur fasciculo "Corona di comune" uti, quin hanc galleriam moveas ad finem commentationis, ubi saepe aliae quoque imagines monstrari solent? Ceteroquin commentationes tuae me valde delectant. Vale, Neander (disputatio) 14:28, 15 Iulii 2012 (UTC)Reply

Imago quidem proprietatem rei "logo" Anglice appellatae habet, et ergo melius parva videatur, sic:
 
Aut (ut nonnullii haud dubie malunt) deleatur. IacobusAmor (disputatio) 11:04, 17 Iulii 2012 (UTC)Reply

A est B

recensere

Ciao Sacreum, potresti per favore legere sulla nostra legge "A est B"? Vedi, ad esempio, questo. Grazie.

Salve Sacreum, amabo te, de "A est B," lege nostra, lege. Vide, exempli gratia, hoc. Cura ut valeas, Mattie (disputatio) 02:07, 16 Iulii 2012 (UTC)Reply

De dexibus inutilibus

recensere

Vide etiam in Taberna partem "Unneeded duplication of links?". IacobusAmor (disputatio) 11:04, 17 Iulii 2012 (UTC)Reply

Cavallino-Treporti

recensere

Salve, Sacreum! Constat oppidum "Cavallino-Treporti" nomine Latino attestato carere. Si nomen Latinum fingere debemus, "Caballino-Triportus" se commendat. Si re vera fontem extra-Vicipaedianum habes nominis "Equilinum et Trium Portuum", quin eum proferas? Meam opinionem in disputatione protuli. Velim, quaeso, si mecum dissentis, mihi respondeas. Vale, Neander (disputatio) 23:15, 13 Septembris 2012 (UTC)Reply

Provincia Consentina

recensere

Salve, Sacreum! Ottimo lavoro sulla Provincia Consentina! Complimenti. Vedo che anche tu attingi al prezioso testo: Dizionario geografico-istorico-fisico del regno di Napoli, composto dall'Abate Francesco sacco - Di Francesco Sacco. Solo un suggerimento, stai attento a non inserire i genitivi dei toponimi latini, insieme con i nominativi (es. Rotae Rotarum)! Per il genitivo, ma solo nella voce specifica, non nell'elenco della provincia, puoi usare qs template: (-i, n.). Saluti e buon lavoro!--Nuada (disputatio) 12:50, 28 Martii 2013 (UTC)Reply

Gina Lollobrigida

recensere

Salve Sacreum. :) Demiro bono quare movebat "Gina Lollobrigida" ad "Aloisia Lollobrigida". Sitne "Gina" Latine? -- Ave Donatello (disputatio) 20:44, 27 Maii 2013 (UTC).Reply

Augusta Taurinorum

recensere

Oportet, amice, si nomen in lemmate mutare vis, fontem citare. Insuper si titulum paginae mutare vis, oportet nomen usitatissimum preferere. Si fontem habes "Iuliae Augusta Taurinorum", hoc nomen potes aut in textu aut in nota subiuncta addere cum fonte. Nisi nomen "Iulia Augusta Taurinorum" a pluribus qui Latine scribunt adhibetur, haud oportet movere. Andrew Dalby (disputatio)

Nullo responso dato, pagina rursus mota sine explicatione, spatium unius diei te obstruo. Si censes nomen "Iulia Augusta Taurinorum" a pluribus qui Latine scribunt adhibitum, "Augusta Taurinorum" a paucioribus, oportet id monstrare. Apud Vicipaediam tempus bellorum editorialium nobis caret! Andrew Dalby (disputatio) 17:51, 2 Iulii 2013 (UTC)Reply

De categoriis

recensere

Save, Sacreum. Si paginam ad novum nomen bona ratione moves, sicut fecisti apud Sudertum et Natiolum, et credis categoriam eodem modo renominandum est, potes novam categoriam creare.

His duobus casibus nomen novae categoriae ad pedem paginae scripsisti, sed categoriam non creavisti. Id molestum est, quia eo modo paginam nondum possumus per systema categoriarum reperire. His igitur casibus vetus nomen categoriae ad pedem paginarum pro tempore restitui, sed pro certo tibi licet novam categoriam creare. Si aliquid de hac re non intellegis, potes aut apud me aut apud Nuada auxilium petere! Andrew Dalby (disputatio) 12:43, 26 Iulii 2013 (UTC)Reply

Vide etiam Provincia Vibovalentina. Andrew Dalby (disputatio) 13:04, 26 Iulii 2013 (UTC)Reply
Vidi te rursus categoriam non iam exstantem Categoria:Sudertum ad pedem paginae Sudertum inscripsisse. Nunc debes sine mora categoriam Categoria:Sudertum creare, sicut supra dixi. Si aliquid non intellegis, dic mihi. Andrew Dalby (disputatio) 12:55, 28 Iulii 2013 (UTC)Reply

Salve

recensere

Salve, Sacreum! Gaudeo quia nunc primum tu mihi verba mittere condescendis! Sed ignorans sum, sine dubio, quia de qua re loqueris in pagina mea nescio.

Nihilominus de hac occasione fruor! Si aliquid utile apud Hazlitt reperis, potes in notam subiunctam paginam citare et nexum ad illam ipsam paginam inserere (sicut ego nunc in pagina Canalicum feci). Si id facis, opera tua utilioria aliis erunt. Andrew Dalby (disputatio) 14:02, 19 Martii 2014 (UTC)Reply

Te obstruxi ...

recensere

... ob mutationes systematicas sine disputatione introductas. Nomina, quae mutavisti, non Latina fuerunt sed Sanscritica. Translitterationem Sanscriticam internationalem non oportet inconsulte mutare.

In mentem tuam inserere volo: necesse est cum aliis Vicipaedianis verbis urbanis disputare, et praesertim si opera aliorum mutare vis. Salve optime! Andrew Dalby (disputatio) 18:16, 26 Martii 2014 (UTC)Reply

Tuam disputationis paginam perlegi. Varia alii Vicipaediani tibi scripserunt, te nihil respondente. Si apud nos opera tua continuare vis, necesse erit cum aliis colloqui. Si huic consilio non obtemperas, obstructionem longiorem imponere possumus -- sed nolo, quia res valde utiles de geographia Italiae fecisti! Andrew Dalby (disputatio) 18:56, 26 Martii 2014 (UTC)Reply

L'ho bloccata perché Lei stava inserendo una serie di modifiche sistematiche senza previa discussione. I nomi da Lei mutati erano in sanscrito, non in latino, e non vi è quindi motivo di cambiare la translitterazione internazionale in uso per il sanscrito. Desidero aggiungere che ci si deve rivolgere educatamente agli altri wikipediani, in particolare quando Lei desidera apportare cambiamenti a quanto già da loro fatto. Ho letto la Sua pagina di discussione e ho notato molti commenti di altri wikipediani senza alcuna replica da parte Sua. Se Lei desidera continuare a lavorare con noi, dovrà dialogare con gli altri. Se Lei non seguisse questo consiglio, potremmo imporLe un blocco di durata maggiore-- non vorrei farlo, perché Lei ha fatto un lavoro davvero utile per quanto riguarda le pagine geografiche sull'Italia


Hesperides (urbs)

recensere

Si paginam movendam censes, s.t.p. tua consilia apud Disputatio:Hesperides (urbs) adde. Oportet explicare cur nomen "Hesperis" praeferendum sit. Andrew Dalby (disputatio) 10:18, 27 Martii 2014 (UTC)Reply

Vide etiam Disputatio:Lingua Panjabica, et commentum tuum adde si vis. Andrew Dalby (disputatio) 15:26, 27 Martii 2014 (UTC)Reply

Algeria

recensere

Salve, Sacreum. Motum paginae "Algeria" reverti, quia "Julia Cesarea" illius paginae interretialis, quam citavisti, est error. Si alios fontes iam in pagina citatos perlegis, id nomen "Iulia Caesarea" fere nunquam reperis. Situs interretialis "Dizionario Latino" mihi videtur neque fidelissimum esse neque contra fontes eruditos valentem. Andrew Dalby (disputatio) 17:57, 8 Augusti 2014 (UTC)Reply

Caravagius

recensere

Recte de orthographia huius nominis statuisti, sed rursus ad Michael Angelus Caravagius movere volo. Hoc nomen in fontibus reperio, sed Michael Angelus Merisi Caravagius nullo loco. Quid dicis? Andrew Dalby (disputatio) 13:19, 15 Augusti 2014 (UTC)Reply

De fanis

recensere

Perutiles sunt mutationes tuae, et praecipue quando nullum nomen Latinum oppidorum (e.g. Francicorum) antea habuimus. Paginam Sanctus Germanus in Laia nihilominus ad nomen anterius removi, quia (1) citationem illius nominis inconsulte delevisti, (2) disputatio exstat de usu nominis "fani" in hoc casu. Andrew Dalby (disputatio) 12:50, 25 Martii 2015 (UTC)Reply

Paginam bis a te motam protego. Si movere vis, oportet de ratione tua in pagina disputationis loqui. Andrew Dalby (disputatio) 14:13, 25 Martii 2015 (UTC)Reply
Thank you for citing Graesse at Bonus Aër. The citations I gave previously were not very clear, and I have corrected them with Graesse's help (and your help too!) Andrew Dalby (disputatio) 16:33, 25 Martii 2015 (UTC)Reply

Wrong moves

recensere

As I mentioned on my talk page, our purpose is to choose the best Latin name. This will not always be the name that you have just found: you must consider other names and other sources. If there is doubt, discuss with other users before moving.

Also you must not delete references that others have found. This is vandalism. If you do it again I will block you. Andrew Dalby (disputatio) 13:42, 28 Martii 2015 (UTC)Reply

I find that you deleted footnote references to reliable sources, made by other editors, on 3 pages today: at Martinica, Novaria, Segodunum. Adding references to sources is good; deleting other editors' references can be considered vandalism. I have not blocked you, because I think these may have been mistakes, but please notice these edits, and be careful not to do this again. Andrew Dalby (disputatio) 15:37, 28 Martii 2015 (UTC)Reply
I do not understand why you moved the names of French regions to include hyphens. Hyphens are common in French but are very rarely used in Latin. I reverted those changes, but by all means explain, either in Italian or in Latin. Andrew Dalby (disputatio) 15:51, 28 Martii 2015 (UTC)Reply

Block

recensere

I blocked you because of the edit war at Milly (Manica). When you moved this page, I checked, and found that Graesse refers to a commune "Milly" in the old département Seine-et-Oise. I found its page and moved it for you: see Mauriliacum. I moved "Milly" in the département Manche back to its French name, because Graesse does not mention this place at all. Sorting out your mistake took me about 20 minutes. Now you insert the same Graesse reference again! This is timewasting. We have no time for edit wars on Vicipaedia.

Your edit at Guadalupia (Mexicum) was an error. There are many places called Guadeloupe. Graesse gives a Latin name for Guadeloupe in Spain, not Mexico. Andrew Dalby (disputatio) 12:14, 5 Aprilis 2015 (UTC)Reply

I myself didn't explain my reversion, so I can't blame you for not noticing it. OK, unblocked. Andrew Dalby (disputatio) 12:36, 5 Aprilis 2015 (UTC)Reply

De urbibus Albaniae

recensere

Dic mihi, s.t.p., in quibus paginis operis Graesse nomina "Tyrana", "Onchesmus", "Sinus Carenta" repperisti. Ego non reperio. Andrew Dalby (disputatio) 13:40, 31 Iulii 2015 (UTC)Reply

J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3 Sacreum (disputatio) 17:53, 31 Iulii 2015 (UTC)Reply
Gratias multas tibi ago ob nexum perutilem. Hanc editionem nescivi. Thank you very much for that link. I did not know this new edition of Graesse. Andrew Dalby (disputatio) 19:00, 31 Iulii 2015 (UTC)Reply


Zagarolum

recensere

Noli dele veteras notitias in voce! Noli emende! Si aliquid addere novas notitias!.--95.247.130.192 14:40, 6 Augusti 2015 (UTC)Reply

De usu lexici Graesse 1972 aucti

recensere

Ave, Sacri. Debeo eodem tempore tibi et Nuada monere: lexico Graesse 1972 usque hodie iure auctorum (copyright) subiecto, non nobis licet omnes res e longa serie lemmatum hic repetere. Illo lexico uti possumus -- re vera utilissimum est -- sed, aliis fontibus rite verificatis et citatis, res utiliores tantum seligentes. Graesse est fons bonus sed non optimus ad encyclopaediam nostram corrigendam, quia plura nomina rara et fere inusitata una cum melioribus sine discretione continet. Nomina rariora in talibus lexicis reperire utile est, sed non in encyclopaediis generalibus. Salve optime -- Andrew Dalby (disputatio) 15:37, 30 Septembris 2015 (UTC)Reply

De iubilaeo Vicipaedianorum

Annum 2016 prosperum et felicem omnibus amicis Vicipaedianis opto! Apud Tabernam consentivimus annum 2016 (quem iubilaeum nostrum Helveticus nuncupavit) praecipue dedicare ad textum paginarum Vicipaedicarum augendum et meliorandum. Huic proposito consentiens (si tu consentis!) sic pro communi inceptu nostro agere potes:

  • Quando paginas novas legibiles, fontibus munitas, et non brevissimas creare vis, crea! Ne timeas!
  • Quandocumque paginam aut breviorem aut mendosam aut male confectam reperis, cura! corrige! auge!
  • Si paginam novam brevissimam creare in mentem habes, recogita ... An potius textum longiorem scribere oportet? An prius aliam paginam, iam exstantem, augere potes?

Quo dicto, Vicipaediani liberi sumus. Paginae etiam breves, quae inter veras "stipulas" admitti possunt (vide formulam "Non stipula"), accepturae sunt sicut iam antea accipi solent. Scribe igitur sine metu, sicut iam scripsisti! [en] Andrew Dalby (disputatio) 18:49, 1 Ianuarii 2016 (UTC)Reply


Frento vel Fertor

recensere

Ave, Sacri. Non tibi lices emendare sententias primas: Frento vel Fertor!--Nuada (disputatio) 08:01, 12 Maii 2016 (UTC)Reply

De obstructione

recensere

Usorem obstruxi quia, rationibus perniciose multiplicatis, de eadem re quam et Driante70 in pagina "Scylaceum" agitat. De qua re licet usori hic in pagina disputationis explicationes dare. Andrew Dalby (disputatio) 13:20, 4 Iulii 2016 (UTC)Reply

Disputatio:Forum Iulii-Venetia Iulia

recensere

Salve! Paginam "Forum Iulii-Venetia Iulia" tu inter alios edidisti. De nomine huius paginae s.t.p. placita tua hic scribe. Andrew Dalby (disputatio) 15:00, 11 Iunii 2020 (UTC)Reply