Disputatio:Forum Iulium et Venetia Iulia

Active discussions

de tituloRecensere

Secundum meum thesaurum de lingua Latina, "Forum Iulii" Fréius significat et Friuli verbum de "Forum Iulium" vocabolis ducitur.

Nec ego intelligo syntaxin hanc... --Ioscius 23:55, 25 Februarii 2010 (UTC)

De hymnoRecensere

Partem de hymno modo removi, cuius Latinitas veritasque mihi dubiae videntur:

« Decima Regio » est Forum Iulii et Venetiam Iuliam hymnus, texta a origine in regionis Venetia et Histria, cuius verba a Augustus.

Texta:

Decima regio,
Romana filia,
Aquileiensis Patria,

Per vias tuas,
Mundus cognovit
Humanitatis cultum!

Hodie simul,
Iulia Regio,
In Europea Patria,

Proximis tuis,
Porrigis manum
In unitatis spiritu!

Si quis plus de hymno illo scit, quaeso ut fontes addat. Lesgles (disputatio) 05:15, 26 Septembris 2015 (UTC)

Fortasse certiora reperies: conare stp. https://gioiafrancesco.weebly.com/inno-ufficiale-della-regione-friuli-venezia-giulia.html. --Bavarese (disputatio) 17:13, 13 Iunii 2020 (UTC)

De tituloRecensere

Haec pagina multoties mota est, a Nuada, Sacreo, me, Rabarama. Mea mente oportet de nomine optimo disputare. Fontes habemus (nisi fallor) non nominis huius regionis hodiernae, sed nominum provinciarum vel regionum anteriorum (a) "Foroiuliensis" vel "Forum Iulii", (b) "Venetia Iulia". Praeferentias meas hic indico:

  • 4 Forum Iulium-Venetia Iulia, nomen a Sacreo anno 2015 temptatum
  • 3 Forum Iulii-Venetia Iulia, nomen a Nuada annis 2012, 2015, 2019, atque a Rabarama hodie temptatum
  • 2 Forum Iulii et Venetia Iulia, pagina ab anonymo anno 2005 hoc nomine creata
  • 1 Foroiuliensis et Venetia Iulia, nomen a me annis 2018 et 2019 temptatum

4 et 3 aegre vel nolente accipio, quia in nominibus Latinis provinciarum et regionum "et" adhiberi solet, non hyphen: cf. e.g. Bithynia et Pontus. 2 et 1 gaudens accipere possum. "Foroiuliensis" malo quia "-ensis" nomen regionis sonat; "Forum ..." mihi nomen urbis sonat. Admitto autem fontes "Fori Iulii", hoc sensu regionali, certe exstare. Alii quid malunt? Andrew Dalby (disputatio) 14:48, 11 Iunii 2020 (UTC)

Quod ad fontes attinet, Castiglioni non legere possum, et in notis 3 et 4 de etymo, non de usitato regionis nomine Latino, agi videtur. Sed Graesse multa praebet, quae hic transcribo: "Forum Julii (regio), Foroiulanensis comitatus, Foriulium, Foro-Julii ducatus, Foro-Julium, Foroiulanus, Foroiuliensis, Forojuliensis marca, Foroiulii comitatus, Foroiulii marchia, Foroiulio pagus, Foroiulium, Forum Juliense, Forum Julium". Et Hofmannus dicit "Forum Julium [...] seu Forojuliensis provincia". Tecum de hyphen illo consentio, sed inter numeros tuos 2 et 1 haesito. Lesgles (disputatio) 16:12, 11 Iunii 2020 (UTC)
Quod ad usum et coniunctionis attinet, Andrea, facile tibi assentior. Sed Foroiuliensis et Venetia Iulia membrorum aequilibritate carere videtur, nam Foroiuliensis verbum capitale, quo determinetur, desiderare videtur, nisi subaudienda sit provincia. Quodsi provinciam Foroiuliensem dicamus, praestiterit alterum membrum in genetivo dici: Foroiuliensis et Venetiae Iuliae provincia. Nescio an nimis audax sit ita dicere. Fortasse satis cautum est tertium: Forum Iulii et Venetia Iulia? Neander (disputatio) 20:18, 11 Iunii 2020 (UTC)
Nomen aequis ponderibus libratum: Forum Iulium et Venetia Iulia? IacobusAmor (disputatio) 20:32, 11 Iunii 2020 (UTC)
Paginam "Forum Iulii-Venetia Iulia" correcta et iusta est, cum notis necessariis et omnis fontibus. Pagina antecendens Foroiuliensis et Venetia Iulia errata est, cum gravissimis erroribus: "Foroiuliensis" non nomen sed adiectivum est!--Rabarama1999 (disputatio) 07:15, 12 Iunii 2020 (UTC)
De statu verbi "Foroiuliensis" Rabarama et Neander bonis rationibus consonant. Ergo, maturius de re meditans, nomen quod a principio proposui "Foroiuliensis et Venetia Iulia" retraho. An nomen aequis ponderibus libratum a Iacobo propositum, "Forum Iulium et Venetia Iulia" omnes placere potest? Andrew Dalby (disputatio) 08:06, 12 Iunii 2020 (UTC)
Mihi placet. Quod ad Iulium aut Iulii attinet, fontes inter se discrepant. Smith dicit "FORUM JULII or JULIUM". Lesgles (disputatio) 15:16, 13 Iunii 2020 (UTC)
Ad rogatum respondeo: "Forum Iulium et Venetia Iulia" recte dici mihi videtur; nam si specimen ad imitandum nomen Italianum "Friuli-Venezia Giulia" proponimus, haec videmus: Prima pars nomen regionis alterius est (Friuli, adiectivum est "Friulano"), altera pars est nomen alterius regionis. Qua re, ita gerentes, procul dubio ita dicimus. --Bavarese (disputatio) 17:07, 13 Iunii 2020 (UTC)
Omnibus gratias ago. Pluribus hyphen deprecantibus, propositione Iacobi a pluribus probata, cras ad Forum Iulium et Venetia Iulia movebo (nisi alius quis antea fecerit). Andrew Dalby (disputatio) 15:37, 14 Iunii 2020 (UTC)
Praeterea, hyphen in titulo Rhenania Septentrionalis-Vestfalia hodie amovi; vide "Rhenania Septentrionalis et Vestfalia." IacobusAmor (disputatio) 16:54, 14 Iunii 2020 (UTC)
Nomen Forum Iulii et Venetia Iulia" est.
Appelatio Forum Iulium erratum et sine fontibus est. Iustum toponymum cum fontibis Forum Iulii solum est!--Rabarama1999 (disputatio) 09:13, 16 Iunii 2020 (UTC)
Salve, Rabarama. Supra legis citationes e lexicis Graesse et Smith atque ex encyclopaedia Hofmanni, a Lesgles citatas cum nexibus respectivis, quae "Forum Iulium/Julium" inter alia nomina praebent. Andrew Dalby (disputatio) 12:25, 16 Iunii 2020 (UTC)
Et praeterea: vide exemplaria similia: "Aqua Claudia" (non "Aqua Claudii"), "Forum Romanum" (non "Forum Romae"), "Lex Iulia" (non "Lex Iulii"), "Via Appia" (non "Via Appii"). The classically attested pattern is clear, not least when it involves the words forum and Iulia (gens). IacobusAmor (disputatio) 13:05, 16 Iunii 2020 (UTC)
Notas subiunctas de nominibus nuper recensui sententiamque primam simplificavi. De fontibus NB:
  • Castiglioni non legere possum, ergo non citavi, sed, si quis verbatim citare velit, optime.
  • Citationes "Smith" et "Touring Club Italiano" omisi quia (si recte distinguo) de historico nominis origine loquuntur, videlicet de urbe Forum Iulii/Iulium vel Cividale, non de nomine Latino provinciae vel regionis. An recte distinxi? Si erravi, has citationes addere licet! Andrew Dalby (disputatio) 13:10, 16 Iunii 2020 (UTC)
Revertere ad "Forum Iulium et Venetia Iulia".