Rabarama1999
De structura paginarum
recensereSalve iterum, Rabarama1999. Gratias tibi ago propter collaborationem. Iam fortasse hoc bene scis: Nuada, qui paginas nostras fere omnes de rebus geographicis Italicis creavit, normis Vicipaediae minime obtemperavit. In paginis novis tuis Motta de Baluffis, Sorbulum et Mediani, Quarenia Cerretum multa iam meliora, quam in Nuadae paginas, sed aliquas res, quae etiamnunc admeliorari possunt, video! An me permittis has res enumerare? Iam videbis, si paginam Motta de Baluffis inspicis, quia leviter corrigere iam temptavi.
- Non licet verba Latina significationesque Latinas fingere. An fontem habemus verbi "Mottenses" hoc sensu? Si sic, fontem addere necesse est; si non, melius erit verba "Incolae Mottenses appellantur" delere.
- Locutionis Nuadanae "Toponymum novatum" non necesse est. Hoc loco insere formulam {{Convertimus}}
- Ne addas rubricam nullo textu, sed corona municipii Italici, impletam
- Rubricae et enumerationes deprecantur, praesertim in paginis brevibus: textum Latinam amamus. Ergo rubricam de dioecese delevi sed sententiam de dioecese in textu addidi. Si enumerationem nihilominus addis, ne interpungas.
- Non licet nexus internos duplicare: ergo omnes nexus sub rubrica "Nexus interni" delevi (urbe Cremona excepta) quia iam supra in textu stant.
- Sub nexibus internis verba casu nominativo scribere oportet, sine adnotatione: ergo simpliciter Cremona.
- Sub nexibus externis utile est addere formulam {{Fontes geographici}}.
- Si potes, imaginem adde: id binis casibus feci, imaginibus e pagina Italiana demptis.
- Quando fontem e Google Books citamus, multo brevius facere possumus, formula "Google Books" adhibita. "Book id" (characteres 12) inseris, quod iuxta initium URL reperis; deinde numerum paginae addis, ita: {{Google Books|SfM80l739g8C|p. 42}}
Tibi optimam salutem opto. Andrew Dalby (disputatio) 13:51, 21 Aprilis 2020 (UTC)
- Ago tibi gratias, optime Andrew Dalby! Ego sequar tuas directiones pretiosas et caras. Tu emenda me se necesse est! Ego peto tibi remissionem, pro meis erroribus! --Rabarama1999 (disputatio) 12:22, 24 Aprilis 2020 (UTC)
Salve! Paginam "Forum Iulii-Venetia Iulia" tu inter alios edidisti. De nomine huius paginae s.t.p. placita tua adde. Andrew Dalby (disputatio) 14:56, 11 Iunii 2020 (UTC)
- Salve amice Andrew Dalby! Paginam "Forum Iulii-Venetia Iulia" correcta et iusta est, cum notis necessariis et omnis fontibus. Pagina antecendens Foroiuliensis et Venetia Iulia errata est, cum gravissimis erroribus: "Foroiuliensis" non nomen sed adiectivum est!--Rabarama1999 (disputatio) 07:13, 12 Iunii 2020 (UTC)
- Salve, Rabarama. De nomine paginae hic respondi. Emendationem errorum gravissimorum semper probo.
- Quod sequitur non de pagina "Forum Iulii-Venetia Iulia" dico, sed de labore continuo nostro nominum Latinorum reperiendorum. Fontibus in notis subiunctis citatis, utile est paginam dare; etiam melius, verba fontis litteratim citare. Vide e.g. id quod in pagina Niortium de nominibus huius urbis scribitur. Eae notae in quibus pagina denotatur iam utiles sunt, eae in quibus fontes verbatim citantur utilissimi sunt lectoribus aliis, qui ita statim testimonia nominum pensare possunt. Qua re in paginam "Niortium" recentius addita, ille lector, qui multoties paginam ad "Novioritum" moverat, non iam intervenit (vide Disputatio:Niortium) ... pacem creavimus ... fortasse quia ille ipse primum e notis nostris fontium pondus intellegere potest ... hmm, aut fortasse quia Vicipaediam non iam legere solet :)
- De hac re quid censes? Andrew Dalby (disputatio) 09:16, 12 Iunii 2020 (UTC)
- Salve amice Andrew Dalby! Paginam "Forum Iulii-Venetia Iulia" correcta et iusta est, cum notis necessariis et omnis fontibus. Pagina antecendens Foroiuliensis et Venetia Iulia errata est, cum gravissimis erroribus: "Foroiuliensis" non nomen sed adiectivum est!--Rabarama1999 (disputatio) 07:13, 12 Iunii 2020 (UTC)