Culicidae (ex culice) sunt familia insectorum ordinis Dipterorum. Quae arthropoda parva Tipulidarum Chironomidarumque similia sunt, cum quibus spectatores fortuiti eas aliquando confundunt.

Anopheles gambiae

Classis : Insecta 
Ordo : Diptera 
Subordo : Nematocera 
Infraordo : Culicomorpha 
Familia : Culicidae 
   
Culicis larvae.
Aëdes aegypti feminea.
Aëdes aegypti, vector febris dengue et febris flavae.

Culicidae quattuor gradus in cyclo vitae transeunt: ovum, larvam, pupam, imaginem (adultum). Adulti feminei ova in aqua stagnanti ponunt, quae possit palus salsa, lacus, lacuna, receptaculum naturale in planta, vel quaelibet receptaculum artificiosum quod aquam retineat, sicut situla et adeo pneumaticum. Primi tres gradus sunt aquatici, et a quinque ad quattuordecim dies durare solent (numero per speciem et temperaturam variante); ova se excludunt ut larvae tum pupae fiant. Adultus ex pupa emergens se ad superficiem aquae levat. Adulti a quattuor ad octo hebdomada vivunt.[1]

Nonnullae species culicum sunt vectores morborum gravissimorum hominum et animalium.

Genera et species recensere

Haec familia quadraginta quattuor genera et 3530 species comprehendit.

Nexus interni

Notae recensere

  1. "Mosquito's Life Cycle" (Westchester County Department of Health).

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Culicidas spectant.
  Vide "Culicidas" apud Vicispecies.
  Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks