Imago in biologia est ultima evolutionis insecti statio, post ultimam ecdysidem metamorphosis imperfectae, vel post animal ex pupa excluditur ubi metamorphosis perfecta est. Quia haec est sola statio cum insectum est sexualiter maturum et, si species alata sit, ei sunt alae efficientes, imago statio adulta saepe appellatur.

Ultima Hemipteri commutatio imaginem alatam efficit.

Fit praeterea in Ephemeropteris statio subimago. Insectis huius stationis sunt alae efficientes, sed ea sexualiter non iam matura sunt.

Nexus interni

BibliographiaRecensere

  • Eugène Séguy. 1967. Dictionnaire des termes techniques d’entomologie élémentaire. Encyclopédie entomologique, vol. 41. Lutetiae: Éditions Lechevalier.
  • Wehner, R., et W. Gehring. 1995. Zoologie. Ed. 23. (neu bearbeitete Auflage). Stutgardiae, Novi Eboraci: Georg-Thieme-Verlag. ISBN 3-13-367423-4.
  • Zahradnik, J. Guía básica de los insectos de Europa. ISBN 84-282-0641-4.
  Haec stipula ad insectum spectat. Amplifica, si potes!