Vector in epidemiologia est (homo, animal, microorganismus) qui pathogenum contagiosum fert et in alium organismum vivum transmittit.[1][2][3]

Aphidoidea sunt unus ex principalibus vectoribus morborum plantarum per sucum transmissorum.
Culex mox postquam sanguinem ex homine exsorpsit (vide additam sanguinis stillam expulsam). Culices sunt vectores nonnullorum morborum, insignissime malariae.

Arthropoda

recensere
 
Ixodes scapularis est vector morbi Lymensis.

Arthropoda sunt maior grex vectorum morborum: culicidae, tabanidae, phlebotominae, phthiraptera, siphonaptera, ixodidis, et acari permagna morborum genera transmittunt. Multi tales vectores sunt haematophagi, qui sanguine nonnullis vel omnibus aetatum partibus vescuntur. Dum haec insecta sanguine vescuntur, parasita apparatum circulatorium eius hostis intrat. Quod nonnullis modis fieri potest. Culex Anopheles, vector malariae, filariasis, et variorum arbovirorum, eius subtiles faucis partes cutem penetrans, sanguine eius hostis vescitur. Parasitae quas culex portant plerumque in eius glandulis salivariis sitae sunt (a culicibus adhibitis ad hostem anaesthesizandum). Ergo, parasitae in circulatorium hostis apparatum recte transmittuntur. Diptera qui lacunis sanguineis vescuntur, sicut phlebotominae et simuliidae, vectores leishmanisasi et onchocerciasi proprie, spatium in cute hostis manducant, parvam sanguinis lacunam facientes, ex quo vescuntur; unde parasitae generis Leishmaniae hostem per salivam inficiunt. Onchocercae, nematoda familiae Onchocercidarum, se ex capite insecti in lacunam sanguinis extrudunt. Hemiptera subfamiliae Triatominarum speciem Trypanosoma cruzi transmittunt, quod morbum Chagasianum efficit. Haec insecta vescentia defaecant, et excrementum parasitas continet quae in vulnere aperto ab hoste, dolori et irritationi morsus respondente, casu oblinuntur.

Inter exempla morborum zoonoticorum a vectoribus transmissa sunt febris dengue, morbus lymensis, pestis, et virus Nili Occidentalis.[4] Multae res casus morborum a vectoribus transmissorum afficiunt, inter quas sunt animalia morbum portantia, vectores, et homines.[4]

  1. "Vector". WordNet Search 3.1. Princeton University .
  2. Last, James, ed. (2001). A Dictionary of Epidemiology. Novi Eboraci: Oxford University Press. p. 185. ISBN 9780195141696 .
  3. Roberts, Janovy, et Schmidt 2008.
  4. 4.0 4.1 University of California - Santa Cruz (30 Novembris 2012). "Emerging vector-borne diseases create new public health challenges". Rockville Terrae Mariae .

Bibliographia

recensere

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad vectores morborum spectant.