Arbovirus est ullum e grege virorum, quae a vectoribus arthropodis transmittuntur. Verbum arbovirus, in usu in multis linguis, est acronymum ARthropod-BOrne virus, locutionis Anglicae.[2] Indicia infectionis arboviri plerumque a tribus ad quindecim dies post ictum videntur, tresque vel quattuor dies durant. Usitatissimae infectionis proprietates clinicae sunt febris, capitis dolor, et malaise, sed encephalitis et febris haemorrhagica etiam fieri possunt.[3] Verbum vicissim tibovirus (a TIck-BOrne virus) aliquando adhibetur ad vira describenda, quae ab ixodidis, parasitiformibus classis arachnidorum, transmittuntur.[4]

Caro viro febris Vallis Rift infecta
Multae culicidae feminae, sicut hic Aedes albopictus, sanguinis vertebratorum egent, ut eorum ova crescant.[1]

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  • Beran, G. W., ed. 1994. Handbook of Zoonoses. CRC Press. ISBN 9780849332067.
  • Hubálek, Z., et I. Rudolf. 2012. Tick-borne viruses in Europe. Parasitology Research 111(1):9–36. doi:10.1007/s00436-012-2910-1. PMID 22526290.