Aperire sectionem principem
Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
Zika EM CDC 280116.tiff
Micrographema electronicum viri Zikani. Particulae virales sunt 40 nanometra per diametrum, involucro externo internoque nucleo denso. Fons: Centers for Disease Control and Prevention

Familia : Flaviviridae 
Genus : Flavivirus 
Species : Zika virus 
   

Zika virus est virus generis Flaviviri familiae Flaviviridarum, quod per culicidas generis Aedis interdiu volantes, praecipue specierum Aedis aegypti et Aedis albopicti, transmittitur. Nomen ex silva Zika in Uganda venit, ubi virus primum detectum est anno 1947.[1]

Contagio, febris Zika appellanda,[2] saepe indicia nulla vel mitia exhibens, ex annis 1950, intra angustam zonam aequatorialem ab Africa ad Asiam migravisse nota est. Anno autem 2014, virus ad orientem trans Oceanum Pacificum ad Polynesiam Francicam, tum ad Insulam Paschalem et anno 2015 ad Mexicum, Americam Mediam, Mare Caribicum, et Americam Australem extentum est, ubi eruptio Zika viri pandemicos attigit gradus.[3]

Zika virus viris febris dengue, febri flavae, encephalitidis Iaponiensis, et Nili Occidentalis, viris morborum gravissimorum, cognatus est.[4] Morbus autem, quem efficit, formae miti febris dengue similis est,[4] et curatur enim quiete tantum,[5] a medicamentis autem vel vaccinis nondum prohiberi potest.[5] Probabilis est nexus a febri Zika ad microcephaliam in infantibus recentibus natis per transmissionem a matre ad infantem,[6][7][8] possibilis etiam maior nexus cum statibus neurologicis in adultis infectis, inter quos casus syndromae Guillain–Barré.

Febris ZikaRecensere

Febris Zika (in nonnullis regionibus etiam morbus febris Zika dictum) est eventus ex contagione. Saepe symptomata desunt vel parum, quasi forma lenis febris dengue. Symptomata una cum febri sunt arthralgiae, myalgiae, exanthema maculopapulosum[9]. Secundum CDC (centra gubernationis morbi et praeventionis) tractatio ad symptomata spectat, therapia specifica incognita sit, quies, bibere periculo dehydratationis, analgeticum acetaminophenum ibi commendantur[10].

Ordo mundi sanitariusRecensere

Olympia aestiva 2016Recensere

Die 27 mensis Maii 2016 in epistula publica[11] ad Ordinem Mundi Sanitarium 150 periti pericula diffusionis monebantque postulabant Olympiam aestivam 2016 Urbis Fluminensis ad alterum temporis punctumve locum dilativa iri.

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. "ATCC Product Sheet Zika virus (ATCC® VR84TM) Original Source: Blood from experimental forest sentinel rhesus monkey, Uganda, 1947." .
  2. Cf. Hispanice Fiebre del Zika, Anglice Zika fever
  3. McKenna 2016.
  4. 4.0 4.1 "Zika virus infection" 
  5. 5.0 5.1 "Symptoms, Diagnosis, & Treatment". Zika Virus. DVBD, NCEZID, Centers for Disease Control and Prevention 
  6. Aguilar 2016.
  7. Oliveira et al. 2016.
  8. "Epidemiological update: Outbreaks of Zika virus and complications potentially linked to the Zika virus infection". European Centre for Disease Prevention and Control. 
  9. Eftekhari-Hassanlouie S., Le Guern A., Oehler E. (Aug 2017). "Zika fever". La revue de medecine interne 38 (8): 526-30  (Francogallice)
  10. CDC, situs interretialis, ut die 22 Iunii 2019 vistum.
  11. http://rioolympicslater.org/

BibliographiaRecensere

 
Praedicata Aedis aegypti distributio per orbem terrarum - Tabula probabilitatem depingit casuum: caeruleus = nihil, ruber = plurimi casus
 
Impetigo in bracchio propter virum Zikanum

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Zika virus spectant.
  Vide Zika virus apud Vicispecies.