Vide etiam paginam discretivam: Cecrops.

Cecrops (Graece Κέκροψ) in mythologia Graeca fuit Athenarum rex, qui, secundum Eusebium, quinquaginta annos regnavit. Strabo affirmat nomen in Graecia non ortum esse,[2] vel nomen fortasse significat 'caudam-faciem' (cerc-ops): dicitur ei, e tellure ipsa enato, summa corporis parte sicut homo, ima parte sicut serpens vel piscis caudatus fuit forma. Cecrops conditor primusque ipsius Athenarum rex fuit, quamquam eum in eadem regione Actaeus Atticus, rex etiam e tellure ortus, antecesserat. Cecrops fuit heros culturae, qui Athenienses matrimonium, lectionem, scripturam, et sepulturam ceremonialem docuit.

Cecrops I in Promptuario iconum.
Cecrops I.
Filiae Cecropis Erichthonium infantem reperientes.[1] Pictura Victoris Wolfvoet.

Mythologia

recensere

Cecrops primus fuisse dicitur qui Iovem inter deos rettulit, deitatem maximam, cui sacrificia fieri iussit. Similiter affirmatur primus fuisse qui statuas arasque deorum aedificavit, sacrificia fecit, ac matrimonium inter Athenienses instituit, qui antehac, ut videtur, sese promiscue gesserant. Pausanias dicit Cecropem divinum ullius creaturae vivae sacrificium prohibuisse, et quidem ullum donum aliud, cives sinens solum placentas forma bovis cornuti coquere, planous ab Atheniensibus appellatos, bovem significantes. Cives etiam artem docuisse dicitur navigationis; eosque pro iustitia commercioque inter eos melius administrandis in quattuor tribus digesse, quibus nomina erant Cecropis, Autochthon, Actea, Paralia. Nonnulli similiter eum conditorem areopagi fuisse dicunt.

Athena, Cecrope regnante, patrona urbis Athenarum dea facta est, post certamen cum Poseidone. Ambo dei ad Acropolim pedibus ferociter certaverunt; paene enim pariter cucurrunt, sed Athena vicit, Cecrope diiudicante. Quae pro documento suae victoriae oleam sevit. Poseidon mox advenit, atque acropolim tridente icit, mare salsum creans. Athena autem iam vicerat, et eius fuit urbs.

Acropolis e rege Cecropia appellata est. Athenienses dicuntur sese Cecropides appellavisse, quinque regibus insequentibus regnantibus.

Nexus interni

  1. Powel 1906.
  2. Strabo 7.7.1, Anglice: "Moreover, the barbarian origin of some is indicated by their names—Cecrops, Codrus."

Bibliographia

recensere
  • Brulé, Pierre. 1995. "La liste des premiers rois d'Athènes dans la Bibliothèque d'Apollodore. Histoire et politique"; Actes du colloque de Besançon, 27-28 janvier 1995 in Discours religieux dans l'Antiquitéː 209-240
  • Burkert, Walter. 1993. Structure and History in Greek Mythology and Ritual. Baltimorae.
  • Gantz, Timothy. 1993. Early Greek Myth. Baltimorae: Johns Hopkins University Press.
  • Gourmelen, Laurent. 2004. Kékrops, le roi-serpent: imaginaire athénien, représentations de l'humain et de l'animalité en Grèce ancienne. Lutetiae: Les Belles Lettres. ISBN 225132657X.
  • Kasper-Butz, Irmgard, Ingrid Krauskopf, et Brigitte Knittlmayer. 1992. Kekrops. Lexicon Iconographicum Mythologiae Classicae 6, 1084–1091. Tuciri et Monaci.
  • Loraux, Nicole. 1996. Né de la terre: Politique et autochtonie à Athènes. Lutetiae: Éditions du Seuil. Recensio critica
  • Powell, Benjamin. 1906. Erichthonius and the three daughters of Cecrops. Ithacae Novi Eboraci: Andrus & Church.
  • Smith, William. 1873. Cecrops. Dictionary of Greek and Roman Biography and Mythology. Londinii.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Cecropem spectant.