Cranaus (Graece Κραναός) in mythologia Graeca fuit secundum Athenarum rex, sub Cecropem I. Pedian duxit, mulierem Spartanam Mynaeque cuiusdam filiam, cui tris filias peperit: Cranaen, Cranaechmen (nomine etiam Menaechme lecto), et Atthen.[1] Ex Atthe mortua, fortasse puella tantum, appellatur Attica,[1][2][3] sed in aliis traditionibus ea erat mater Erichthonii ex Hephaesto. Quidam Rarus etiam filius Cranai nominatur.[4]

NotaeRecensere

  1. 1.0 1.1 Pseudo-Apollodorus, Bibliotheca, 3.14.5.
  2. Pausanias, Description of Greece, 1.2.6.
  3. Strabo, Geographia, 9.1.18.
  4. Hesychius Alexandrinus, s. v. Kranaou hyios.

BibliographiaRecensere