Algazelus vel Algazel (Arabice et Persice ابو حامد محمد ابن محمد الغزالی Abū Ḥāmid Muḥammad ibn Muḥammad al-Ghazālī) (natus Susiis die 5 Iulii[1] 1057; mortuus ibidem die 19 Decembris 1111) fuit Persicus[2] theologus, iuris peritus, philosophus, et mysticus Islamicus.

Colophon libri Algazeli de vita sua. MS Istanbul, Shehid Ali Pasha 1712, Anno Hegirae 509 = 1115-1116.

Algazalus aliquando ab historicis potentissimus Mussulmanus post Muhammad prophetam Islamicum appellatus est.[3] Appellaverunt autem alii eius motum a scientia ad fidem progressui scientifico Islamico detrimentum.[4] Praeter opera quae cursum philsophiae Islamicae mutaverunt (primus Neoplatonismus Islamicus, qui in philosophia Hellenistica conditus creverat, exempli gratia, tam felice ab Algazelo refutatus tam numquam refectus est), orthodoxum eius temporis Islam et Sufismum conexuit.[3] Orthodoxi quidem theologi in viis suis iam ambulabant, itidem mystici, sed omnes sensum evolverunt aestimationis mutuae, qui fecit ut nulla condemnatio generalis ab his contra usus illorum fieri posset.[3]

Vita recensere

Natus est Algazelus anno 1058 Susiis in urbe provinciae Chorasaniae in Perside (hodierna Irania). Patre, sufi more maiorum, Algazelus et Ahmad Ghazali, frater minor natu, pueri mortuo, amicus familiae pueros paucos annos tutus est. Anno autem 1070, Algazelus et frater Gorgan ad urbem migraverunt ut discipuli in madrassa, schola Islamica, operam darent, ubi fiqh (iurisprudentia Islamica) iuxta Ahmad ibn Muhammad Rādkānī et Abu'l Qāsim Jurjānī studebat. Circa septem annos post, ad Susia revertus est.

Suum primum iter magni momenti, ad Nisapurum, circa 1080 factum est, ipso viginti tres annos agente. Ibi factus est discipulus Abu'l Ma'ālī Juwaynī (hoc est, Imam al-Haramayn vel Magister Urbium Sanctissimarum) viri doctissimi Mussulmani. Hoc autem anno 1085 mortuo, ille ad curiam Nizamul Mulk Tusi, potentis sultanarum Selgiukidarum veziri, migravit; qui, animo ab eius eruditione commoto, eum anno 1090 principalem professorem in Nizamiyya (eximia universitate) Bagdatensi creavit, ubi clarissimus magister acroases prae plus quam 300 discipulis faciebat. Omnes per terras Islamicas, populo gratissimus factus est.

Anno 1095 autem discrimen fidei passus est. Sedem universitariam relinquens, a Bagdato discessit, peregrinationem sacram praetendens. Nonnullos annos Damasci et Hierosolymis commorabatur, atque Meccam et Medinam anno 1096 visitavit. Divitias deponens atque paupertatem et Sufismum sibi adsumens, ad Susia redivit, ubi nonnullos annos vitam umbratilem degit, usque ad 1106, cum in Nizamiyyah Nisapurensi cursum scholasticum breviter daret. Deinde iterum Susia reversus est, ubi mansit usque ad mortem, Decembri 1111. Filium unum habuit, nomine Abdu'l Rahman Allam.

Opera recensere

 
Alchemia Beatitudinis, versio Persica Incohaerentiae philosophorum, liber manu scriptus anno 1308 nunc in Bibliotheca Nationale Francica

Plus quam septuaginta libros scripsit, ut ipse in epistula dixit, de theologia, de philosophia, de iure.

  • Tahāfut al-falāsifa (Incohaerentia philosophorum): Algazelus ipse librum Persice vertit, sub titulum Kīmyāyé Sa'ādat (Alchemia Beatitudinis)
  • al-Munqidh min al-ḍalāl (Liberator ab errore): de vita sua.
  • Ihya' Ulum al-Din (Renascentia scientiarum religiosarum)

Notae recensere

  1.   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Ghazali, The Columbia Encyclopedia, ed. 6a, 2006.
  3. 3.0 3.1 3.2 William Montgomery Watt, The Faith and Practice of Al-Ghazali (Londinii: George Allen and Unwin Ltd., 1953), 14–16.
  4. A. Sawwaf, al-Ghazali: Etude sur la réforme Ghazalienne dans l’histoire de son développement (Fribourg: 1962).

Bibliographia recensere

  • 'Abd-al-Hadi, Abu Ridah Muhammad. 1952. Al-Ghazali und seine Widerlegung der griechischen Philosophie (Tahafut al-Falasifah). Matriti.
  • Arnaldez, Roger. 1998. Ghazâlî. In Dictionnaire des philosophes, Encyclopaedia Universalis, pp. 605-611. Lutetiae: Albin Michel.
  • Asín Palacios, Miguel. 1935-1940 La espiritualidad de Algazel y su sentido Cristiano. Matriti et Granatae: Estanislao Maestre (= Publicaciones de las escuelas de estudios árabes de Madrid y Granada, serie A, num. 2), 4 Bde.
  • Asín Palacios, Miguel. 1901. Algazel: dogmática, moral y ascética. Zaragoza: Comas Hermanos.
  • Aulie, Richard P. 1994. "Al-Ghazali Contra Aristotle: An Unforeseen Overture to Science In Eleventh-Century Baghdad." PSCF (Martio) 45:26–46.
  • Bakar, Osman. 1998. Classification of knowledge in Islam: a study in Islamic philosophies of science. Cantabrigiae: Islamic Texts Society. ISBN 0-946621-71-3.
  • Bouyges, Maurice. 1959. Essai de chronologie des oeuvres de al-Ghazālī (Algazel), édité et mis à jour par Michel Allard. Recherches publiées sous la direction de l'Institut de Lettres Orientales de Beyrouth, 14. Beryti: Imprimerie Catholique.
  • Campanini, M. 1996. Al-Ghazzali. In History of Islamic Philosophy, ed. S. H. Nasr et O. Leaman.
  • Carra de Vaux, Bernard. 1974. Gazali. A. H. 450-505/A. D. 1058-1111 -Algazel-. Étude sur la vie et l'oeuvre mystique, philosophique et théologique D'Abou Hamid Mohammed Al-Gazali. Lutetiae: Re-editio Amstelodami: Philo. ISBN 90-6022-522-8.
  • Dougan, Abdullah. The Glimpse: A study of the inner teaching of the Mishkat al-Alwar (The Niche for Lights). Aucopoli: Gnostic Press. ISBN 0-9597566-6-3
  • Griffel, Frank. 2009. Al-Ghazālī's philosophical theology. Oxoniaei: Oxford University Press. ISBN 0-19-533162-1.
  • Griffel, Frank. 2000. Apostasie und Toleranz im Islam: Die Entwicklung zu al-Gazalis Urteil gegen die Philosophie und die Reaktionen der Philosophen. Islamic Philosophy, Theology and Science, 40. Lugduni Batavorum: Brill. ISBN 90-04-11566-8. (Introductio et conclusio apud Universitatem Yalensem).
  • Haque, Amber. 2004 Psychology from Islamic perspective: contributions of early Muslim scholars and challenges to contemporary Muslim psychologists. Religion & Health 43(4):357–377. doi 10.1007/s10943-004-4302-z.
  • Jabre, Farid. 1985. Essai sur le lexique du Ghazali: contribution a l'étude de la terminologie de Ghazali dans ses principaux ouvrages à l'exception du Tah¯afut. Beryti: Publications de L'Universite Libanaise.
  • Laoust, H. 1970. La politique de Gazali. Lutetiae.
  • Lazarus-Yafeh, Hava. 1975. Studies in Al-Ghazzali. Hierosolymiis: Magnes Press, Hebrew University.
  • Nakamura, K. Al-Ghazali. In Encyclopedia of Philosophy.
  • Savage-Smith, Emilie. 1995. Attitudes toward dissection in medieval Islam. Journal of the History of Medicine and Allied Sciences 50(1):67–110. pmid 7876530. doi 10.1093/jhmas/50.1.67.
  • Sinaceur, A. M., ed. 1987. Ghazâlî: la raison et le miracle. Table ronde Unesco, 9-10 décembre 1985. Lutetiae: Maisonneuve et Larose. Islam d'hier et d'aujourd'hui, 30. ISBN 2-7068-0951-5.
  • Sinai, Nicolai. 2003. Menschliche oder göttliche Weisheit? - zum Gegensatz von philosophischem und religiösem Lebensideal bei al-Ghazali und Yehuda ha-Levi. Würzburg: Ergon-Verlag. ISBN 3-89913-312-9.
  • Smith, Margaret. 1944. Al-Ghazālī the Mystic: a Study of the Life and Personality of Abū Ḥāmid Muḥammad al-Ṭūsī al-Ghazālī, together with an account of his Mystical Teaching and an estimate of his place in the History of Islamic Mysticism. Londinii: Luzac.
  • Watt, W. M. 1963. Muslim Intellectual: A Study of al-Ghazali. Edinburgi.
  • Wittingham, Martin. 2007. Al-Ghazali and the Qur'an: one book, many meanings. Londini: Routledge. ISBN 0-415-37543-6, ISBN 0-203-96465-9.
  • Zakzouk, Mahmoud. 2005 Ghazali und Descartes: Ein philosophischer Vergleich. Nordhausen: Traugott Bautz Verlag.(Interkulturelle Bibliothek, 104), ISBN 3-88309-283-5.
  • Zwemer, S. M. 1920. A Moslem Seeker after God. Novi Eboraci.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Algazelum spectant.