Abraham (Islamus)
Ibraimus[1][2] (Arabice إبراهيم ʾIbrāhīm), Abraham in Vetere Testamento appellatus, in Islamo propheta, apostolus[3][4] dei Islamici (Arabice الله Allāh), et patriarcha multarum gentium agnoscitur. Secundum fidem Islamicam, omnia mandata et probationes explevit quibus deus eum expertus erat. Ob eius fide constante, deus ei promisit eum ducem omnium orbis terrarum nationum esse.[5] Ergo genus Musulmani effingit perfectum, Alcoranusque dicit eum exemplar hominis esse.[6] Qui hoc sensu descriptus est repraesentatio "hominis primordii se realitati divinae universe dedens ante suam dissolutionem in religiones inter se per discrepantias formae separatis."[7][8] Festum Sacrificii, dies sanctus Islamicus, in eius memoriam celebratur, et Mussulmani peregrinationem perfunguntur ad Caabam colendam, quam ipse constituisse et refecisse dicitur.[9]
Suadetur ut haec pagina et pagina "Abraham" uniantur. De quo sententiam tuam, rogamus, profer in pagina disputationis. Deutsch Es steht der Vorschlag, diese Seite zu vereinen mit Abraham. Wir bitten um Ihre Meinung im Diskussionsforum. Haec formula ({{Unienda}}) plus quam 30 dies sine recensionibus in pagina mansit.
|
Mussulmani credunt Ibrahim ducem iustorum suo tempore factum esse, per quem incolae ambarum Arabiae et Israelis orti sunt. Secundum fidem Islamicam, mundus ipsius opera idololatriae illo tempore purgatum est. Arabia et Canaan paganismo ab eo detersa sunt, qui ambos locos religiose purgavit, domusque venerationis sanctificavit. Ipse et Ismail (Ismael in Bibliis Sacris), filius primigenus, ritum peregrinationis (Haggam) instituerunt,[10] quos Mussulmani iam sequuntur. Mussulmani insigniter affirmant Ibrahim rogavisse ut deus ambas benediceret stirpes suorum progenium, posteros Ismailis et Ishaqis (Isaaci in Bibliis Sacris), omnesque eorum posteros in eius tutela teneret. Praeterea credunt Mahometum progeniem Abrahae ex Ismaele fuisse.
Familia
recensereNonnulli Musulmani habent patrem Abrahae fuisse Azar (ازر Āzar),[11][12] cuius nomen ab Athar, vocabulo Syriaco, deduci potuit,[13] qui in Biblia Hebraica Thare appellatur. Alii Musulmani habent Azarem fuisse patruum Abrahae.[14] Commentatores et eruditi credunt Abraham habuisse multos liberos, sed Ismail (Ismael) et Ishaq (Isaacus) solos filios fuisse qui prophetae facti sunt. Binae Abrahae uxores putantur Sara et Hājar (Agar) fuisse, quarum haec illius serva primum fuerat.[15] Fratris filius Abrahae dicitur fuisse nuntius Lut (Lot), qui unus fuit ex aliis maioribus qui cum Abraha ex eorum gente migraverunt. Abraham ipse vir dicitur generis Semitici fuisse, progenies Nuh (Noe) ex filio Sem.[16]
Notae
recensere- ↑ Fons praenominis Latini: "1640 ... Amurati IV Turco succedit Ibraimus frater": vide hic
- ↑ Aliter "Ebrahimus": cf. "Ebrahimus Bassa Eunuchus" apud Augerius Gislenius Busbequius, Legationis Turcicae epistolae I p. 37 editionis 1595
- ↑ Alcoranus 87:19.
- ↑ Mona Siddiqui, "Ibrahim: The Muslim View of Abraham, Religions (BBC).
- ↑ Alcoranus 2:124.
- ↑ Alcoranus 16:120.
- ↑ Anglice: "primordial man in universal surrender to the Divine Reality before its fragmentation into religions separated from each other by differences in form."
- ↑ C. Glasse, ed., Concise Encyclopedia of Islam, 18.
- ↑ C. Glasse, ed., "Kaaba," Concise Encyclopedia of Islam.
- ↑ Alcoranus 2:128.
- ↑ Prophet, Ibrahim. "Father". Islamicity.
- ↑ Ibrahim, Prophet. "Father". Haq Islam.
- ↑ Geiger, Judaism and Islam: A Prize Essay (1898), p. 100.
- ↑ http://www.alahazrat.net/alquran/Quran/006/006_074_081.html.
- ↑ Martin Lings, "Muhammad," in House of God, cap. 1.
- ↑ "Ibrahim," Encyclopedia of Islam, editio interretialis.
Bibliographia
recensere- Assel, Mary Saad. 2010. 25 Icons of Peace in the Qur'an: Lessons of Harmony. iUniverse. ISBN 9781440169014.
- Azzam, Leila. Lives of the Prophets et Abraham and the Kaaba. Suhail Academy.
- Bearman, P. J., T. Bianquis, C. E. Bosworth, E. van Donzel, et W. P. Heinrichs, eds. Encyclopaedia of Islam Online. Brill Academic Publishers. ISSN 1573-3912.
- Glasse, Cyril, ed. Abraham. Concise Encyclopedia of Islam. Suhail Academy.
- Ibn Kathīr, Ismāʻīl ibn ʻUmar. 1999? Stories of the Prophets: Peace Be upon Them: Qiṣaṣ al-anbiyāʼ / Imâduddin Abul-Fida Ismaʹı̂l Ibn Kathı̂r Ad-Damishqi. Anglice conv. Rashad Ahmad Azami. Riadi Arabiae Saudianae: Darussalam.
- Lalljee, Yousuf N. 1993. Know Your Islam. Ed. 3a. Novi Eboraci: Taknike Tarsile Quran. ISBN 9780940368026.
- Lings, Martin. Mecca: From Before Genesis Until Now. Archetype.
- Mehar, Iftikhar Ahmed. 2003. Al-Islam: Inception to Conclusion. Al-Islam. ISBN 141073272X, ISBN 9781410732729.
- Muhammad ibn Jarir al-Tabari. History of the Prophets and Kings. Vol. 2: Prophets and Patriarchs.
Nexus interni
Nexus externi
recensere- Fabula prophetae Ibrahim et uxoris Agar, muslimways.com
- Sacrificium Abrahae: Isaacus vel Ismael? www.islamic-awareness.org