Agar (Hebraice הָגָר, Hāgār, i.e. "Aliena, Peregrina"; Graece Ἀγάρ, Arabice هاجر, Hāǧar) est persona Biblica et Alcoranica, paelex vel uxor Abraham atque mater Ismaelis.

Angelus obviam Agar venit (tabula a Ferdinando Bol(nl) circa annum 1650 picta)

Vide etiam paginam discretivam: Agar (discretiva)

Agar et Ismael ab Abraham emittuntur (tabula a Claudio Lorrain anno 1668 picta)

In Vetere Testamento recensere

Aegyptia fuit ancilla Sarrae, quam Sarra, cum sterilis esset, ipsa Abrahae uxorem proposuit, ut liberos Agaris adoptaret; sed Agar iam cum gravis esset superbiam sumpsit; a Sarra irata in desertum fugit, ibi apud fontem angelus ei obviam venit praedixitque eam filium nobilem genituram, a quo populus nascetur bellicosus. Agar ad Abraham revertot et Ismaelem genuit. Ismaele annos quattuordecim nato Sarra ipsa Isaacum genuit; magna discordia inter Sarram et Agar orta est, ut Abraham Agar cum Ismaele in exilium emittere coactus sit. Agar iterum in deserto cum filio vix non periit, sed Deus ad puteum eum deduxit et iterum de Ismaele praedictionem dedit; secundum Testamentum Vetus Ismaelitae sunt Ismaelis gens.

 
Agar et Ismael ab Abraham emittuntur (tabula a Hadriano van der Werff anno 1696 vel 1697 picta)

In Novo Testamento recensere

Paulus apostolus in Epistula ad Galatas Agar allegorice ut legem Moysis Iudaeis datam interpretatus est, Christianos autem Sarrae uxoris primae et liberae gentem nominavit; sic Iudaei e domo Abraham filio legitimo nato emittuntur.

In Alcorano recensere

In Alcorano Hagar Pharaonis filia fuisse dicitur, qui Sarrae eam dono dedit, cum Ibraimus (ut Alcoranus Abraham nominat) e Babylone Aegyptum venissent. Sarra Hagar amabat et cum sterilis esset ipsa Abrahae Hagar uxorem proposuit, sed Ismaele adolescente Hagar et filio eius invidebat; tum Allāh Ibraimo praecepit, ut ad locum, ubi nunc Mecca est, Hagar et Ismaelem abduceret ibique relinqueret. Hic in deserto cum aqua Hagari deficeret et illa quaesitum ivit, sub pedibus Ismaelis Zamzam fons scaturire incepit. Hic diu habitabant, donec Ismael uxorem duxit et 12 filios genuit, a quibus Araborum gens orta est. Hagar prope Cabam sepulta est.

Fontes recensere

Nexus externi recensere

  Lexica biographica:  • Gran Enciclopèdia Catalana • Store norske leksikon