Abductio Turcica
Abductio Turcica (Islandice Tyrkjaránið) fuit series incursionum raptuumque facta a praedonibus ex Africa septentrionali advehentibus, qui aestate anni 1627 Islandiae oras depopulati sunt ac nonnullos Islandos in servitutem abduxerunt. Illi praedones venerunt Algeria, ex hodierno capite Algerii, quod eo tempore Imperii Ottomanici iuris erat, et Sala[1], quae urbs maritima hodie in Maroco sita quondam res publica erat sui iuris, sed regni Maroci tributaria. Qui Grindavicam, sinum Patrixfiordensem, aliquot sinus in Islandia orientali sitos et praecipue Vestmannorum Insulas[2] petentes quinquaginta fere hominum occiderunt, ad quadringentos ceperunt eosque in Africam transvectos sub corona vendiderunt. Pecuniae, quae ad captivos redimendos in Dania per longius spatium temporis colligebantur, tandem aliquot annis post solutae sunt, sed quinquaginta tantum homines redimi et servitute liberari potuerunt.[3]
Notandum est adiectivum ‘Turcicus, a, um’ non ad ipsos Turcas, sed potius generatim ad omnes Musulmanos in Imperio Ottomanico habitantes referri. Praeterea commemorandum est maiorem partem eorum, qui saeculo 17 vertente in urbibus Africae Septentrionalis venaliciariam vitam exercebant, plerumque Hispanos, Italos, Gallos, Batavos fuisse, qui a cultu Christiano defecerant et ad religionem Islamicam transierant.
Incursiones
recensereDuae praedonum turmae, ut iam dictum est, anno 1627 incursiones in Islandiam fecerunt: una ex urbe Sala, altera ex urbe Algeria, sequenti mense advehens. Navarchus Salanae navis fuit quidam Muradus Reis, Musulmanus natione Batavus, cui, antequam religionem Islamicam amplexus est, nomen Jan Janszoon fuerat quique in piratica occupatus erat, postquam ipse a praedonibus captus est.
Raptus Grindavicae factus
recensereNavis piratica ex urbe Sala adveniens die 20 Iunii 1627 ad Grindavicam, oppidum maritimum Islandiae meridianae, in ancoris constitit. Duabus navibus Societatis Mercatoriae Danicae ibidem captis et tertia nave direpta, praedones viginti quinque vel triginta quinque Islandorum consimilemque numerum nautarum Danorum Batavorumque captivos abduxerunt. Reliquos vero Grindavicae incolas, qui fuga elabi non potuerant, sauciatos et semimortuos omnibus bonis spoliatos reliquerunt; duo Islandi hoc raptu mortui esse traduntur.
Inde discedentes Bessastadas (Islandice Bessastaðir), regii praefecti sedem, aggredi constituerunt. Cum autem una navis in faucibus sinus syrti inhaereret et alter impetus eorum hoc modo impediretur, explosis aliquot tormentis, quibus regius praefectus ex munimento Bessastadensi (Islandice Bessastaðaskans) responderi curaverat, re infecta Salam avecti sunt Islandos, quos Grindavicae ceperant, in urbe sua sub corona venditum.[4]
Raptus in orientali Islandia factus
recensereTurma, quae Algeria advenerat, sinus Islandiae orientales a die 5 usque ad diem 13 Iunii 1627 vexavit ac depopulata est. Praedones merserunt Danicam navem mercatoriam, 110 Islandorum plerumque ex sinu Berufiordensi et valle Breiddalensi captivos abduxerunt, quae habere voluerunt, asportaverunt et reliqua, ne cuiquam usui essent, perdiderunt.[5]
Cum iis ob ventos adversos non contingeret ultra sinum Faskrudsfiordensem navigare, coacti erant cursum commutare et litora meridianae Islandiae legere. Postquam eodem fere tempore altera navis Algeriana sese illis adiunxit, coniunctim naviculam Anglorum piscatoriam ceperunt et cursum ad Vestmannorum Insulas direxerunt.
Raptus in Vestmannorum Insulis factus
recensereNavibus die 16 Iulii ad Vestmannorum Insulas appulsis praedones, qui armati escensionem fecerant, illic per triduum saeviebant. Incolas omnes in unum locum coegerunt et, delectu habito, quosdam varie excruciatos interfecerunt, quosdam compedibus vinctos in naves transportaverunt; quorum numerus 234 (secundum alios 242) fuisse traditur, inter quos etiam insularum sacerdos, Olaus Egilli filius. Mortui post eorum discessum triginta quattuor inventi erant. Quot autem una cum mercatorum tabernis et templo insulae a praedonibus combusti sint, sciri non potest.[6]
Die 19 Iulii praedones naves solverunt et in Africam renavigaverunt.
Vita in barbaria
recensereIslandi captivi Algeriam transvecti in custodiam coniecti sunt, ubi
multi homines venerunt nos spectatum, cum rarum genus humanum esse videremur. Nonnullae ex ethnicorum mulieribus, colore tam fusco quam albo, nostri miseritae sunt quassanti capite lacrimas effundentes. Ex iis quaedam liberis panem dederunt; quaedam parvulos nummos dederunt.[7]
Tum praefectus urbis nonnullos eorum sibi delegit, ceteri sub corona venierunt. Complures paulatim miseriis, morbis et labore consumpti sunt.
Centum fere Islandorum, plerumque iuniores, Islamicam religionem amplexi sunt. Constat autem circiter septuaginta Islandorum etiam octo annis post abductionem in cultu Christiano perseveravisse.
Perpaucae tantum epistulae a captivis scriptae in Daniam et Islandiam delatae sunt.
Reditus in Islandiam
recensereOlaus Egilli filius, sacerdos in Vestmannorum Insulis, anno iam 1628 libertate donatus Hafniam venit, ut pecunias ad captivos redimendos colligeret. Deinde, anno 1629, in Islandiam revertit.
Legati autem, qui a rege Daniae Algeriam missi sunt, ut captivos redimerent, eos bis fefellerunt, nempe qui
iam bina vice hic Algeriae nostrum lystum mercaturae et quaestui adhibuerint, nos autem hoc modo corporis nostri libertate depraedati fuerint. Numquam enim hic confiteri voluerunt esse sibi in mandatis vel unum hominem redimere nec se ideo huc advenisse, sed tamen in Dei nomine, per supplices ad regem litteras, libertatem populi istius rogaturos; et ita nos simplices et miseros pulchris et aureis verbis lactantes suam quisque viam – coria unus, alter cistas saccharo plenas auferentes – capescebant, nihilque praeter fumum et densam aureorum verborum caliginem relinquentes.[8]
Primum lystum (h. e. pecunia manumissionis) solutum est anno 1636, novem annis post abductionem Turcicam, cum triginta quattuor Islandorum e servitute Algeriana redempti sunt. Quorum sex in reditu perierunt, unus Glyckstadii relictus est, viginti septem in Islandiam reverterunt. Anno 1645 alterum lystum octo Islandis solutum est, quibus contigit Hafniam pervenire. In summa quinquaginta Islandorum manumissi sunt, etiamsi non omnes in Islandiam redierunt.
Captiva fortasse eminentissima fuit Gudrida Simonis filia, in Islandia etiam sub nomine Tyrkja-Gudda cognita. Quae anno 1636 e servitute redux Hallgrimum Petraeum, unum ex clarissimis Islandiae poetis, Hafniae cognovit eique postea in Islandiam reversa nupsit.[9]
Legatum
recensereAbductio Turcica ab Islandis casus memorabilis maioris momenti habetur, qui etiamnunc saepe in Islandorum sermone est, quamvis extra Islandiam paene ignoretur. Sunt multa opera, quae de abductione Turcica tractant, in primis relatio ab Olao Egilli filio conscripta.
Ceterum memorabile est et omnino dignum, quod hic non praetereatur, nempe circa eadem tempora etiam quosdam incolarum Faeroensium et Bergensium a praedonibus Algeriensibus in captivitatem abductos esse.[10]
Bibliographia
recensere- Hreinsson, Karl Smári, et Adam Nichols, interp. 2016. The Travels of Reverend Ólafur Egilsson (Reisubók Séra Ólafs Egilssonar): The story of the Barbary corsair raid on Iceland in 1627. Vasingtoniae: The Catholic University of America Press. ISBN 978-0813228693. Textus apud Reisubok.net. Praefatio apud Archive.org.
Nexus externi
recensere- En kort Beretning om de Tyrkiske Søe-Røveres onde Medfart og Omgang, 1741 (Danice).
- Lítil saga umm herhlaup Tyrkjans á Íslandi árið 1627, Reykiavicae 1852 (Islandice).
Notae
recensere- ↑ De nomine Latino urbis Salé vide Magazin für die neue Historie und Geographie, tom. 4, 1770, p. 210.
- ↑ De nomine Latino insularum, quae Islandice Vestmannaeyjar dicuntur.
- ↑ Finni Iohannaei Historia ecclesiastica Islandiae, tom. 3 (Hafniae 1775), 81–83.
- ↑ Finni Iohannaei Historia ecclesiastica Islandiae, tom. 3 (Hafniae 1775), 81.
- ↑ Finni Iohannaei Historia ecclesiastica Islandiae, tom. 3 (Hafniae 1775), 82.
- ↑ Finni Iohannaei Historia ecclesiastica Islandiae, tom. 3 (Hafniae 1775), 82.
- ↑ Epistula Guttormi Hallssonii ex barbaria Algeriana anno 1631 scripta.[nexus deficit]
- ↑ Finni Iohannaei Historia ecclesiastica Islandiae, tom. 3 (Hafniae 1775), 140 sq.
- ↑ Þorsteinn Helgason, Hvað gerðist í Tyrkjaráninu?. Vísindavefurinn, die 29 Martii 2006 (Islandice).
- ↑ Finni Iohannaei Historia ecclesiastica Islandiae, tom. 3 (Hafniae 1775), 82.