Olaus Egilli filius
Olaus Egilli filius[1] (Islandice Ólafur Egilsson, natus anno 1564, obiit die 1 Martii 1639) fuit sacerdos Lutheranus Islandicus, qui commentarios memoria dignissimos composuit.
Vita
recensereOlaus fuit sacerdos in insula Heimaey, maxima Vestmannorum Insularum. Anno 1627, dum praedones maritimi ex Africa septentrionali advehentes insulam Heimaey aggrediuntur, una cum uxore et duobus filiis raptus et cum aliis Islandis abductus est Algeriam, ubi a familia sua separatus est. Olao iam insequente anno domum reverti contigit, cum uxor eius, Asta Thorsteinis filia[2], usque ad annum 1637 Algeriae permaneret, donec e captivitate redempta est. Filios suos numquam viderunt.
Olaus in Islandiam reversus librum conscripsit de memoria vitae suae, qui et in Islandia et in Dania in lucem emissus est[3][4]. Est et versio Anglica eius libri, anno 2016 edita.[5] Commentariis suis Olaus describit conculcationes, quibus Islandi a piratis ferocissime affecti erant, et negotiationem venaliciariam Algeriae exercitam. Descriptiones eius sunt fons praecipuus impetuum ab Ottomanis in Islandiam factorum, qui impetus ab Islandis usque ad hodiernum diem Tyrkjaránið (Abductio Turcica) nominantur.[6][7][8]
Plura legere si cupis
recensere- En kort Beretning om de Tyrkiske Søe-Røveres onde Medfart og Omgang, 1741 (Danice).
- Lítil saga umm herhlaup Tyrkjans á Íslandi árið 1627, liber iterum in lucem editus Reykiavicae 1852 (Islandice).
- Karl Smári Hreinsson et Adam Nichols (interp. 2016): The Travels of Reverend Ólafur Egilsson (Reisubók Séra Ólafs Egilssonar): The story of the Barbary corsair raid on Iceland in 1627. Vasingtoniae: The Catholic University of America Press. ISBN 978-0813228693.
Notae
recensere- ↑ Vide Finni Iohannaei Historiam ecclesiasticam Islandiae, tom. 3, Hafniae 1775, p. 82.
- ↑ De forma Latina nominis Ásta Þorsteinsdóttir vide Indicem formarum Latinarum nominum Islandicorum.
- ↑ Vide baekur.is
- ↑ Vide baekur.is
- ↑ Ólafur Egilsson: The Travels of Reverend Ólafur Egilsson: the story of the Barbary Corsair raid on Iceland in 1627. Vasingtoniae D.C. 2016.
- ↑ Þorsteinn Helgason, Hvað gerðist í Tyrkjaráninu? (die 29 Martii 2006) (Islandice)
- ↑ Hverjir stóðu raunverulega að Tyrkjaráninu? (die 3 Aprilis 2006) (Islandice)
- ↑ Grafinn sjóður í sögu Evrópu (die 18 Augusti 2007) (Islandice)
Nexus interni
recensereNexus externi
recensere- Lítil saga um herhlaup Tyrkjans á Íslandi árið 1627 apud Wikibækur (Islandice)
- Praefatio versionis Anglicae The Travels of Reverend Ólafur Egilsson apud archive.org