Bessastadae
Bessastadae (-arum, f.)[1][2][3] (seu rarius Bessastadi (-orum, m.)[4] et rarissime Bessastadium[5], quamvis nomen Islandicum sit masculini generis Bessastaðir), sunt villa in communi Islandico Garðabær sita (usque ad annum 2012 communi Álftanes addicta), parvo intervallo a Reykiavica capite distans.
Effossionibus archaeologicis planum factum est eum locum saeculo nono inhabitari coepisse. Saeculo tertio decimo, Snorrus Sturlaeus ibi fundum habebat, qui anno 1241, Snorro occiso, in possessionem Haconis IV, Norvegiae regis, transiit. Ex eo tempore usque ad iniens saeculum 19 villa Bessastadensis fuit sedes praefectorum insulae, qui quotannis administrationis causa in Islandiam mittebantur: primum praefectorum Norvegicorum aetate media, deinde Danicorum a saeculo 16 mediante. Villa cum exornata esset munimento tormentis bellicis instructo (Islandice Bessastaðaskans), feliciter restitit repentino impetui anno 1627 a piratis in Bessastadas temptato.
Villa Bessastadensis (Bessastaðastofa), quae nunc est, inde ab anno 1761 usque ad annum 1766 aedificata est. In hoc aedificio inter annos 1805 et 1846 fuit Schola Bessastadensis (Bessastaðaskóla), ubi nonnulli hominum amplissimorum Islandiae studiorum causa versabantur. Bessastadae anno 1867 emptae sunt a Grimo Thomsen, viro rerum civilium perito et poeta Islandico, qui ibidem usque ad mortem vixit. Inter eos, qui postea Bessastadas possederunt, fuerunt editor et senator Skulius Thoroddsen eiusque uxor Theodora, poetria Islandica, et Sigurdus Ionae filius, qui villam Bessastadensem cum omnibus aedificiis adiacentibus anno 1941 civitati donavit.[6]
Postquam libera res publica Islandiae anno 1944 condita est, praeses Islandiae in villa Bessastadensi residere solet.[7]
Homines clari
recensereNotae
recensere- ↑ Finni Iohannaei Historia ecclesiastica Islandiae, tom. 3, Hafniae 1775, p. 446.
- ↑ Gerhard Schøning (ed.): Heimskringla edr Noregs Konunga-Sögor, af Snorra Sturlusyni; Snorre Sturlesøns Norske Kongers Historie; Historia Regum Norvegicorum conscripta a Snorrio Sturlae filio, tom. 1, Hafniae 1777, p. XLI.
- ↑ Kormáks saga, sive Kormaki Oegmundi filii vita. Hafniae 1832, p. 253.
- ↑ Sveinbjörn Egilsson (ed.): Edda Snorra Sturlusonar; Edda Snorronis Sturlaei, tom. 3, Hafniae 1880-87, p. 658; Pétur Pétursson: Historia ecclesiastica Islandiae. Ab anno 1740, ad annum 1840, Hafniae 1841, pp. 365, 387; vide hic in interreti.
- ↑ Hieronymus Freyer: Erster Abriß der Geographie nach der neuen Zeit für die anfangende Jugend. Halae Saxonum 1733, p. 161; Johann Joachim Schwabe: Vollständige Einleitung zur Geographischen Wissenschaft, nach der neuen und alten Zeit. Regiomontii 1782, p. 168
- ↑ De formis Latinis nominum Islandorum, vide Indicem formarum Latinarum nominum Islandicorum.
- ↑ The Presidential Residence
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Bessastadas spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 64°6′21″N 21°59′44″W • GeoNames |