Sveinbiörn Egilssonius

Sveinbiörn Egilssonius[1][2][3] (rarius etiam Sveinbiörnus Egilli filius[4] sive Egilsson[5], Islandice Sveinbjörn Egilsson, natus in oppidulo Innri-Njarðvík die 24 Februarii 1791, obiit Reykiavicae die 17 Augusti 1852) fuit doctor theologiae, scriptor, magister linguae Graecae, interpres et poeta. Ab anno 1846 usque ad annum 1851 etiam munere rectoris scholae Reykiavicanae functus est.

Sveinbiörn Egilssonius; pictura a Rudolfo Keyser (1803–1864) facta

Homeri Iliadem et Odysseam in Islandicum sermonem convertit necnon Eddam Snorronis Sturlaei in Latinum transtulit.

NotaeRecensere

  1. Scripta historica Islandiae, tom. 1–12, Hafniae 1828–1846, variis locis. Vide etiam disputationem huius rei.
  2. Edda Snorra Sturlusonar. Edda Snorronis Sturlaei. Tom. 3, Hafniae 1880-87, variis paginis.
  3. Emil Rosselet: De Snorrone Sturlaeo. Berolini 1830, p. 10.
  4. Pétur Pétursson: Historia ecclesiastica Islandiae. Ab anno 1740, ad annum 1840. Hafniae 1841, p. 382.
  5. Edda Snorra Sturlusonar. Edda Snorronis Sturlaei. Tom. 1, Hafniae 1848, p. IV sq.: "(…) totus apparatus edendi, a nobis congestus, ad virum doctissimum et in his literis versatissimum Sveinbjörnum Egilsson, Dr. Theol., nunc scholæ Reykjavicanæ in Islandia rectorem, transmissus est (…)."