Vide etiam paginam fere homonymam: Edda rhythmica.

Edda Snorronis[1][2] (eruditis hodiernis descriptione "Edda oratione soluta scripta" cognita) est opus a Snorrone Sturlaeo, auctore Islandico, anno fere 1220 compositum. Consistit in "Ludificatione Gylviana" (Gylfaginning), quae de deis Nordicis narrat et libro "De dictione poëtica" (Skáldskaparmál) qui formulas et synonyma poësis Islandicae antiquae enumerat necnon "Clavis metrica" (Háttatal) de versuum prosodia.

Titulus libri manu scripti Edda

Exemplar e scriptis

recensere

Initium Eddae Snorronis (Þróun guðshugmyndar):

Almáttigr guð skapaði í upphafi himin ok jörð ok alla þá hluti, er þeim fylgja, og síðast menn tvá, er ættir eru frá komnar, Adam ok Evu, ok fjölgaðist þeira kynslóð ok dreifðist um heim allan.
Quod est latine:
In principio creavit Deus omnipotens caelum et terram et omnes res quae in iis sunt; postremo, duos gentis humanae, Adam et Evam, ex quibus omnes gentes exsisterunt.

Bibliographia

recensere
Editiones Nordico-Latinae bilingues
  • Petrus Iohannes Resenius, ed., Edda Islandorum, an. Chr. MCCXV Islandice conscripta per Snorronem Sturlae. Havniae: typis Henrici Gödiani, 1665 Textus apud MDZ
  • Edda Snorra Sturlusonar: Edda Snorronis Sturlæi. 3 voll. Hafniae: typis Arnamagnaeanis, 1848-1880 (lingua Nordica antiqua, Latine) (Vol. 1 apud Google Books) (Vol. 2 apud Google Books)
Aliae editiones et eruditio
  • Skaldic Poetry of the Scandinavian Middle Ages (Tornaci: Brepols): vol. 3. Kari Ellen Gade, Edith Marold, edd., Poetry from Treatises on Poetics. 2017 Recensio interretialis

Nexus externi

recensere