Ludificatio Gylviana,[1] sive lingua Nordica antiqua Gylfaginning, est narratio a Snorrone Sturlaeo saeculo duodecimo scripta, pars prima compilationis mythologicae nomine Edda. Breviarium est mythologiae nordicae, res gestas narrans deorum Nortmannorum per dialogum percontativum: fabulas Nordicas summi momenti ita enumerat.

Gylfes in errorem inducitur.

Gylfes, rex Suecorum, a Gefione dea Ansium decipitur, inde consternatus se rogat utrum dei semper per dolos id quod velint capiant. Itaque vela dat ad Asgarthum, sedem deorum, ut responsionem eorum accipiat, sed dei viam Gylfis ita confundunt ut ad castellum ignotum adveniat, cuius in limine homini cuidam obviam it, qui rogat quod sibi nomen sit. Tunc Gylfes dicit se Ganglerium appellatum esse. Deinde Ganglerius in castellum infertur, ubi illi tres homines sedentes se ostendunt.

  1. De nomine Latino: vide Edda Snorra Sturlusonar: Edda Snorronis Sturlæi (Hafniae, 1848) p. 31 (Textus apud Google Books).

Bibliographia

recensere
  • Edda Snorra Sturlusonar: Edda Snorronis Sturlæi. Hafniae: typis Arnamagnaeanis, 1848 (lingua Nordica antiqua, Latine) (Textus apud Google Books)

Nexus externi

recensere