Benedictus Sveinbiorni filius (Islandice Benedikt Sveinbjarnarson) Gröndal, Garðabær in commune die 6 Octobris anno 1826 natus et Reykiavicae die 2 Augusti anno 1907 mortuus, fuit poeta, interpres, naturalista, et librorum picturis ornator(en) Islandicus.[1][2]

Wikidata Benedictus Gröndal
Res apud Vicidata repertae:
Benedictus Gröndal: imago
Benedictus Gröndal: imago
Nativitas: 6 Octobris 1826; Bessastadae
Obitus: 2 Augusti 1907; Reykiavica

Vita et opera recensere

Gröndal in villa et schola Latina Bessastadis, tum parte Garðabær communis, natus est,[3] ubi pater, Sveinbiörn Egilssonius, fuit rector(en).[3]

In Universitate Hafniensi eruditus, multis muneribus Islandiae functus est, inter quae in quadam schola Reykiavicensi docebat. Societatis Islandica scientiarum naturalium(is) conditor et primus praeses fuit, necnon Musei historiae naturalis Islandiae(is) conditor. Carmina Islandica, narrationes breves, vitam suam, comoediam de pugna ad Sulferinum anni 1859 composuit. Iliadis carmina duodecim versu Nordico antiquo verbis alliteratis(en) vertit.

Notae recensere

  1. "Benedikt Gröndal í Reykjavík". Lesbók Morgunblaðsins. 29 Octobris 1988 .
  2. Þrjú handrit. . Safnahúsið .
  3. 3.0 3.1 Gröndalshús Writer's Home. . City of literature UNESCO. 8 Martii 2017 .

Nexus externi recensere

  Lexica biographica:  • Deutsche Biographie • Store norske leksikon