Grímur Thomsen

poëta Islandicus

Grímur Þorgrímsson sive Grímur Thomsen (natus Bessastadis die 15 Maii 1820; mortuus ibidem die 27 Novembris 1896) fuit poëta Islandicus.

Grímur Thomsen.

Grímur Thomsen nostro pater aurifaber fuit. Ex anno 1837 Hafniae iuribus studuit,[1] aestheticis, philosophiae Hegelianae, et litteris Europaeis(en).[2] Anno autem 1843 de poësi Francogallica recentiore opus edidit. Anno 1845, postquam thesim de Domino Byron in lucem protulit, baccalaureus proclamatus est.[3] Stipendium regium itinera in Europam patefecit. Anno 1854, doctoratum fecit; tamquam criticus opera Ioannis Christiani Andersen legenda esse censuit. Similia publice in Dania dixit de Ioanne Ludovico Runeberg et Bjarni Thorarensen. Cum unionem totius Scandinaviae foveret, Ioannis Sigurðsson notonem de libertate Islandica minoris aestimavit. Cum multis politicis consuetudinem contraxerat; annis inter 1848 et 1866 in ministerio Danico de rebus externis operam navabat. In Islandiam reversus, maritus factus est, et latifundia ad Bessastadas adeptus est, ubi naturae concessit.

Annis inter 1869 et 1892 in parlamento Islandico senatoris munere functus est.

Iam anno 1844 in foliis "Fjölnir" carmen quoddam legi potuit; tamen non ante annum 1880 plura publicata sunt. Tomus alter anno 1895 venalis prostabat, cum multitudo post mortem in lucem proferretur. Carminibus eius in principio vix plausum est. Sed historicus in litteris Stephanus Einarsson errores invenit quoad versuum metricam, quamquam eum argumentorum et volubilitatis linguisticae minime paeniteret.[4] Nostris diebus Grímur Thomsen inter maximos poëtas habetur. Einarsson eius opera cum carminibus epicolyricis scriptorum Theodiscorum Goethii, Schilleri et Ludovici Uhland adaequat. Sigfús Blöndal anno 1911 in Encyclopaedia Britannica poëtam nostrum valde laudavit, quippe qui sensus suos numquam fucaret. Maximi momenti est carmen Á Sprengisandi de itinere periculoso ab insulae septentrione in meridiem faciendo, cui musicam addidit Sigvaldi Kaldalóns anno 1913. Quod cantilena valde popularis factum est.

Ríðum, ríðum og rekum yfir sandinn,
rennur sól á bak við Arnarfell,
hér á reiki er margur óhreinn andinn,
úr því fer að skyggja á jökulsvell;
Drottinn leiði drösulinn minn,
drjúgur verður síðasti áfanginn.[5]

thumb|melodia cantilenae omnibus notae, cui titulus Á Sprengisandi, 1913; versus confecit Grímur Thomsen iam anno 1861.

Grímur Thomsen conversiones multas confecit. Haud solum ex lingua Islandica antiqua in Danicum res interpretatus est[6] sed etiam Europaea opera variorum lingorum pacta in Islandice reddidit. Postea vel opera Graecorum veterum in sermonem patrium convertere conatus est.

Nexus externi

recensere
  1. "Grímur Thomsen - Æviágrip."
  2. Stefán Einarsson, A history of Icelandic literature (Novi Eboraci: Johns Hopkins Press, 1957), 238.
  3. Richard Beck: "A pioneer Byron student." - Apud: The Journal of English and Germanic Philology, tomus 27, 2/1928, pp. 170-182
  4. Einarsson (1957), p. 239
  5. Conversio initii: Equitemus in arena, sole post Arnarfell occidente. Hic, quia impura phantasmata sunt e glacie ventura, protege, Domine, deliciosum equum meum. In via longa instant pericula. - Omnes carminis versus in Vicifonte
  6. Silja Aðalsteinsdóttir et alii: Isländische Lyrik, Insel, Berolini 2011, ISBN 978-3-458-35754-4, p. 220.