Ecce regula Vicipaediana consensu instituta, cui quemque oportet obtemperare atque oboedire.
Quam si vis repudiare, noli textum mutare, nisi prius illic ceterorum assensum eris adeptus.

Llegiu aquesta pàgina en Català Read this page in English Leer esta página en español Leggere questa pagina in italiano Basahin ito sa Tagalog

Paginas Vicipaediae scribere facile est. Initio, rogamus, adeas consilia quaedam generalia linguis popularibus scripta, ad quae te ducent nexus sequentes:

His omnibus perlectis, vide nunc nostra consilia quae solum ad Vicipaediam Latinam pertinent. Haec consilia constituta sunt ut fiat Vicipaediae "facies" quam aequalissima atque lepidissima.

De orthographia

recensere

Noli uti litteris J neque j!

recensere
 
Menda in tabulis ceratis commissa eadem atque in computatris facilitate corrigi potuerunt stylo verso.

Ratio: Litterae illae recentes non e numero litterarum Romanarum sunt quibus quidem antiquitas utebatur. Quas licet multi linguae Latinae studiosi nostris diebus scribant, Vicipaedia tamen antiquum sequitur morem, praesertim cum constet illas non multum ad vitia orthographica evitanda prodesse eisque omissis paginas facilius esse inventu.

Utere litteris U, u et V, v!

recensere

Ratio: Litteras autem U et u, quamquam et eae a veteribus non scribebantur, apud Vicipaediam a V et v distingui solent. Quod nunc usu receptum esse evincunt editiones veterum auctorum librique ad usum nostrarum scholarum scripti sicut Wheelock's Latin aut The Cambridge Latin Course. Ergo scribe verbum, ne scripseris uerbum neque verbvm. Huic regulae excepta sunt verba maiusculis exarata, praecipue si inscriptiones laudantur, e.g.: DIS DEABVSQVE.

Utere diaeresibus vel et vel !

recensere

Ratio: Oportet diaeresibus uti ne ligaturae in paginis nostris monstrentur si praeferentiae mutantur. Diaereses saepe in latinitate hodierna adhibentur quia confusionem vitant.

Fuge ligaturas velut Æ vel æ et Œ vel œ

recensere

Ratio: Etsi ligaturae haud rarae nobis occurrunt in monumentis epigraphicis (i.e. inscriptionibus) et palaeographicis (i.e. libris manu scriptis), magnopere obstant quominus loci inquisitione electronica inveniantur; hortamur ergo ut vitentur. Si ligaturas in deliciis habes, perfacile licet machina illa quod navigatrum vocamus rite aptata litteratura uti quae ligaturas monstret.

Exceptiones

recensere

Vocabula nominaque ex aliis linguis in Latinum non conversa litteras externas conservare debent, e.g. oportet Michaël Jordan, Jhansi scribere et non Michaël Iordan, Ihansi. In nominibus botanicis et zoologicis Latinis, ubi orthographia officialis j habet, j retinemus. Similiter in nominibus Anglosaxonicis et Nordicis æ retinendum est: Ægir, non Aegir.

Auxilium typographicum

recensere

Aliquae formulae substitutae et sequentiae HTML scribi possunt ad glypha Latina gignenda:

Substitutiones Sequentiae HTML Effectus
{{subst:-A}} {{subst:-a}} Ā ā Ā ā
{{subst:-E}} {{subst:-e}} Ē ē Ē ē
{{subst:-I}} {{subst:-i}} Ī ī Ī ī
{{subst:-O}} {{subst:-o}} Ō ō Ō ō
{{subst:-U}} {{subst:-u}} Ū ū Ū ū
{{subst:-Y}} {{subst:-y}} Ȳ Ȳ Ȳ ȳ
{{subst:..E}} {{subst:..e}} Ë ë Ë ë
{{subst:,A}} {{subst:,a}} Ă ă Ă ă
{{subst:,E}} {{subst:,e}} Ĕ ĕ Ĕ ĕ
{{subst:,I}} {{subst:,i}} Ĭ ĭ Ĭ ĭ
{{subst:,O}} {{subst:,o}} Ŏ ŏ Ŏ ŏ
{{subst:,U}} {{subst:,u}} Ŭ ŭ Ŭ ŭ
{{subst:,Y}} {{subst:,y}} y̆ y̆ Y̆ y̆

Si alia glypha vis, vide Categoria:Formulae typographicae.

Usus compendiorum

recensere

Usus compendiorum est ordinarius Latine scribendi, at compendia nonnulla obstacula creare possunt:

  1. Non omnes lectores ea intellegent
  2. Casus grammaticalis sic celatur, ut a tironibus legi possit semper nominativus
    • Exempli gratia: “cum lauri foliis, saccharo, sale, etc.” legi possit “cum lauri foliis, saccharo, sale, et cetera” in loco “cum lauri foliis, saccharo, sale, et ceteris.

Formulae {{Abbr}}, {{Nexus cum compendio}} (forma brevi: {{Ncc|...}}), et {{Nexus compendii factus}} (forma brevi: {{Ncf|...}}) adhiberi possunt ad talia impedimenta superanda:

  • {{Abbr|km|“Chiliometrorum”}}
    km
  • {{Ncc|Chiliometrum|km|“Chiliometrorum”}}
    km

Nonnulla compendia suas formulas speciales praebent:

Formula Compendium
{{*Ie}} et {{*ie}} I.e. et i.e.
{{*Eg}} et {{*eg}} E.g. et e.g.
{{*Etc}} ({{*Etc|gen}}) et {{*etc}} ({{*etc|gen}}) Etc. (Etc.) et etc. (etc.)
{{Cent|21}} ({{Cent|21|gen}}) 21% (21%)
{{*Cf}} et {{*cf}} Cf. et cf.
{{Ca}} ca.

E.g.:

  • cum lauri foliis, saccharo, sale, {{*etc|abl}}
    ↳ cum lauri foliis, saccharo, sale, etc.
  • Haec fuit prima mensura quae talem quantitatem certitudinis saltem {{cent|99|abl}} determinavit.
    ↳ Haec fuit prima mensura quae talem quantitatem certitudinis saltem 99% determinavit.

Formulae compendiorum typographicorum in specialem categoriam colliguntur.

De vocalibus brevibus longisque

recensere

Usum dictionariorum librorumque scholasticorum, in quibus vocalia longa Latina a brevibus distinguuntur, signis superpositis, non sequimur. Licet nihilominus vocalia longa Latina duobus contextibus signare:

  1. Quando de etymologia et forma vocabulorum Latinorum disserimus
  2. Quando difficile erit lectoribus vocabula distinguere, quae uno vocale tantum differunt.

His casibus vocale longum aut apice (á é í ó ú) aut macro (ā ē ī ō ū) signari licet: ita, ut ambiguitatem evitemus seu formas declinationis explicemus, abundantia casu nominativo, abundantiá vel abundantiā casu ablativo scribere possumus.

Formulae pertinentes:

Numerorum usus

recensere
 
Placet ad tempus numeris Arabicis uti, nisi forte de ipsis numeris Romanis agit pagina.

Numeri Romani

recensere

Consensu probatum atque ad tempus constitutum est in hacce Vicipaedia tantum numeris Arabicis sive Indicis qui dicuntur uti, exceptis eis paginis (eisque perpaucis) quae ipsos numeros Romanos tractant.[1]

  • Formula substituibilis {{Numerus Romanus}} – compendiis: {{romnum}}, {{RomNum}}, {{Roman}}, et aliis – scriptionem numerorum Romanorum expedit. E.g.
    • {{subst:romnum|1234}}
      ↳ MCCXXXIV
  • Formula substituibilis {{Numeri Romani Unicodicis}} – compendio: {{urom}} – scriptionem numerorum Romanorum per characteres Unicodicis expedit (i.e. “Ⅰ”, “Ⅱ”, “Ⅲ”, “Ⅳ”, “Ⅴ”, “Ⅵ”, “Ⅶ”, “Ⅷ”, “Ⅸ”, “Ⅹ”, “Ⅺ”, “Ⅻ”, “Ⅼ”, “Ⅽ”, “Ⅾ”, “Ⅿ”, “ⅰ”, “ⅱ”, “ⅲ”, “ⅳ”, “ⅴ”, “ⅵ”, “ⅶ”, “ⅷ”, “ⅸ”, “ⅹ”, “ⅺ”, “ⅻ”, “ⅼ”, “ⅽ”, “ⅾ”, “ⅿ”). E.g.
    • {{subst:urom|II}}
      ↳ Ⅱ
    • {{urom|{{romnum|1122}}}}
      ↳ ⅯⅭⅩⅫ

Quantitates

recensere
  Si plus cognoscere vis, vide etiam Vicipaedia:Fractiones decimales.
  • Numeros parvos exscribe verbis, e.g. decem libri vice 10 libri. Paginam Numerus lege si magis de numeris scire vis.
  • Numeros magnos scribe Arabicis cifris, e.g. 20000 servorum. Formula {{Num}} uti potes si numerus vastus est (plus quam quattuor cifris) – e.g. 20000 servorum.
  • In numeris decimalibus utere semper puncto (.), non virgula (,).
    • Ambo punctum (.) et virgula (,) adhiberi possunt ad partem decimalem a parte integra separandam (confer ISO 31-0 § Numbers apud Vicipaediam Anglicam), at multi auctores Vicipaediani puncto in loco virgulae favent; idcirco usus puncti factus est regula Vicipaediana (vide s.t.p. paginam disputationis).
  • Formula {{Numerus articulatus}} (compendio: {{num}}) numerum cum separatione milliaria cifrarum scribit. E.g.:
    • {{num|2332142.13245678}}
      2332142.13245678
  • Formulae substituibiles {{Numerus cardinalis}} et {{Numerus ordinalis}} – compendiis: {{numcard}} et {{numord}} – scriptionem plenam numerorum (i.e. sine notis numeri) expediunt. E.g.:
    • {{subst:numcard|123|f|gen}}
      ↳ centum viginti trium
    • {{subst:numord|22|f|pl|gen}}
      ↳ vicensimis secundis

Unitates mensurarum

recensere
  Conferatur pagina principalis: Vicipaedia:Orthographia mensurarum.
  • In Vicipaedia Latina, sicut in aliis linguis, aera Dionysiana, vulgaris, vel Christiana adhibetur. Anni sic scribendi sunt:
    • 123 a.C.n. (ante Christum natum), sive 123 ante aer. vulg. (ante aeram vulgarem)
      • [[123 a.C.n.]], sive [[123 a.C.n.|123 ante aer. vulg.]]
    • 123 p.C.n. (post Christum natum), sive 123 aer. vulg. (aerae vulgaris)
      • [[123|123 p.C.n.]], sive [[123|123 aer. vulg.]]
    • In paginis de rebus recentioribus, "p.C.n." vel "aer. vulg." plerumque non sunt necessaria: [[1453]], [[1945]], [[2016]]
    • In singulis paginis uno solo modo scribendum est.
    • In paginis de rebus Romanis antiquis, anni "ab urbe condita" atque anni consulum vel imperatorum annis aerae Dionysianae addi possunt, ubi necesse videtur:
  • Dies et mensis et annus "ante Christum natum" sic scribendi sunt:
  • Dies et mensis et annus "post Christum natum" sic scribendi sunt:
    • 7 Aprilis 1971
      • [[7 Aprilis]] [[1971]]
      • {{Dies|1971-04-07}}
        • Vide formulam {{Dies}}
        • Haec formula scriptionem humana diei cum scriptione machinaria eiusdem diei nectit (per codicem HTML <time datetime="inscriptio machinaria">inscriptio humana</time>).
        • Hic alia syntaxi quoque in loco 1971-04-07 uti potes – e.g. 19710407000000, vel 1971-04-07T00:00:00+00:00, et cetera (secundum syntaxin quam iussus MediaVici #time intellegere potest – vide documentationem Anglicam)
        • Argumento anonymo omisso (i.e. {{dies}}) dies hodiernus (10 Decembris 2024) scribitur
        • Vide quoque formulas {{Dies planus}} et {{Dies planus 3}}
      • {{Tempus|1971-04-07|forma=[[j xg]] [[Y]]}}
        • Vide formulam {{Tempus}}
        • Haec formula scriptionem humana temporis cum scriptione machinaria eiusdem temporis nectit (per codicem HTML <time datetime="inscriptio machinaria">inscriptio humana</time>).
        • Hic alia syntaxi quoque in loco 1971-04-07 uti potes – e.g. 19710407000000, vel 1971-04-07T00:00:00+00:00, et cetera (secundum syntaxin quam iussus MediaVici #time intellegere potest – vide documentationem Anglicam)
        • Argumento anonymo omisso (i.e. {{subst:tempus|forma=[[j xg]] [[Y]]}}) dies hodiernus (10 Decembris 2024) scribitur
      • {{subst:#time:[[j xg]] [[Y]]|1971-04-07|la}}
        • Vide documentationem Anglicam iussūs MediaVici #time.
        • Hic alia syntaxi quoque in loco 1971-04-07 uti potes – e.g. 19710407000000, vel 1971-04-07T00:00:00+00:00, et cetera.
        • Dies hodiernus (10 Decembris 2024) argumento now scribitur, i.e. {{subst:#time:[[j xg]] [[Y]]|now|la}}
  • Iugum annorum "ante ET post Christum natum" sic scribendum est:
    • 63 a.C.n.14 p.C.n.
      • [[63 a.C.n.]]&ndash;[[14|14 p.C.n.]]
      • Nota bene: noli uti annis "post Christum natum" generis [[14 p.C.n.]]
      • Nota bene: Utere en-dash "–" (&ndash;) ut "-" inter duos annos ponas!
  • Iugum annorum "ante Christum natum" sic scribendum est:
  • Iugum annorum "post Christum natum" sic scribendum est:
  • Saeculum "ante Christum natum" sic scribendum est:
  • Saeculum "post Christum natum" sic scribendum est:
Ratio: Ratio fastorum dierumque scribendarum quae Romanorum in usu erat nobis nimis molesta atque longa videtur: e.g. Thursday 18 March 2004 fit DIE IOVIS A.D. III NON. MART. MMDCCLVII A.V.C.. Vide hanc paginam quae continet machinam quae dies nec non numeros vertit alterum in modum.

Nexus interni