Navigatrum
Navigatrum,[1] sive navigatrum interretiale, quodque programma computatrale ad interrete navigandum appellari potest. Navigatrum situs interretiales ex tela totius terrae in monitorio ostendit, imagines, animationes, pelliculas, et scripta exhibens. Ad alias paginas sequendas vel eas monstrandas, frequenter nexus interretiales, scriptis praecipuis in textu constantes, inveniuntur quae hospes selegi possunt. Etiam inveniuntur et quadra ubi ipsi hospes scribi possunt, et butones et alii controles qui hospes imprimi possunt ad actiones varias selegendas.[2]
HistoriaRecensere
Theodorus Nelson et Duglassius Engelbart notionem hypertextus excogitaverunt tamdiu cum Tim Berners-Lee et CERN collaborabant. Quo opere tela totius terrae facta est.
Primum navigatrum, WorldWideWeb primo appellatum,[3] anno 1990 creatum est a Tim Berners-Lee. Hoc navigatrum fuit species programmaturae graphicae GUI. WorldWideWeb eodem computatro NEXT factum est, quod primo ministro interretiali functum est. WorldWideWeb hospes sinebat simul et monstrare paginas et redactar? paginas interretatiales. Confusionem autem inter hoc nomen et Anglicam vocem "World Wide Web" effecit ut navigatrum WorldWideWeb postea mox nexus tantum nuncupetur.
Simul ac Marc Andreessen primum navigatrum commerciale NCSA Mosaic anno 1993 creavit, interrete erupit ubique in orbem terrarum. Mox Mosaic in navigatrum Netscape Navigator anno 1994 versum est, cuius versiones in omnibus systematis Mac, Windows, Unix, et Linux habitae sunt. Cum autem Microsoft IE anno 1995 inferret, bellum navigatrorum coepit.
Hodie multa navigatra in usu sunt, scilicet:
- Internet Explorer
- Mozilla Firefox, successor hodiernus navigatri Netscape Navigator
- Google Chrome
- Opera
- Safari
Nexus interni
NotaeRecensere
- ↑ De usibus verbi, vide John Traupman, Latin and English dictionary (Novi Eboraci: Bantam Books, 2007), 484.
- ↑ Jacobs, Ian; Walsh, Norman (15 Decembris 2004). "URI/Resource Relationships". Architecture of the World Wide Web, Volume One. World Wide Web Consortium (Anglice)
- ↑ Berners-Lee, Tim. "The WorldWideWeb browser". World Wide Web Consortium.