IPv6,[1] contractio Internet Protocol version 6 verborum Anglicorum, est protocollum interretiale novum, anno 2011 institutum ut plures numeri ad computatra nominanda exstent. Omne computatrum in interrete numerum habet, inscriptioni domus in cursu publico similem. Protocollum IPv4 nomine numeros computatris quattuor octetos dat, formam 208.80.152.130 habentes. 232 tantum numeri exstant, quod est fere 4.3 × 109. Non satis sunt ad omnia computatra iam nominanda. IPv6, qui 16 octetis utitur, usque ad 2128 numeros facit. Numeri formam habent similem 2001:0db8:85a3:0000:0000:8a2e:0370:7334.

Decompositio ex IPv6 indicio interretiali in formam binariam.
Idem numerus secundum IPv4 et IPv6.

Societates Facebook, Cisco, Comcast necnon aliae novo protocollo primae utuntur.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad IPv6 spectant.
 
computatorum

Haec stipula ad informaticam spectat. Amplifica, si potes!