Veni Veni Emmanuel
"Veni, veni, Emmanuel" est hymnus Christianus Adventus proprius, qui saepe in libris cantuum Nativitatis(en) profertur.[1][2]
Conscriptus est ex paraphrasi antiphonarum maiorum, quae in liturgia Romana diebus ab 17 ad 23 Decembris ante et post Magnificat canticum ad vesperas canuntur.
Antiphonae maiores iam in manuscriptis saeculi undecimi inveniuntur,[3], viginti tres textus noti sunt.[4] Iis signo est, quod omnes littera "o" incipiuntur (O Adonai, O oriens, etc.).
Breviarium Romanum septem antiphonas maiores continet. Ad hymnum conscribendum textus quinque ex septem antiphonis adhibitus est. Primo hymnus anno 1710 in editione septima Psalterioli Cantionum Catholicarum a Ioanne Heringsdorf compositi invenitur. In scholis Iesuitarum pervulgatus, tum in Theodiscam Anglicamque linguas versus mox a multis communitatibus ecclesiasticis receptus est.
Hymnus
recensere- Veni veni, Emmanuel
- captivum solve Israel,
- qui gemit in exsilio,
- privatus Dei Filio.
- R: Gaude! Gaude! Emmanuel,
- nascetur pro te Israel!
- Veni, O Sapientia,
- quae hic disponis omnia,
- veni, viam prudentiae
- ut doceas et gloriae. R.
- Veni, veni, Adonai,
- qui populo in Sinai
- legem dedisti vertice
- in maiestate gloriae. R.
- Veni, O Iesse virgula,
- ex hostis tuos ungula,
- de spectu tuos tartari
- educ et antro barathri. R.
- Veni, Clavis Davidica,
- regna reclude caelica,
- fac iter tutum superum,
- et claude vias inferum. R.
- Veni, veni O Oriens,
- solare nos adveniens,
- noctis depelle nebulas,
- dirasque mortis tenebras. R.
- Veni, veni, Rex Gentium,
- veni, Redemptor omnium,
- ut salves tuos famulos
- peccati sibi conscios. R.
Nexus externi
recensereVide Veni Veni Emmanuel apud Vicifontem. |
Notae
recensere- ↑ Charles J. F. Cofone (1975). Favorite Christmas Carols. Courier Corporation. p. 52. ISBN 9780486204451.
- ↑ Ross, Daniel (23 Novembris 2021). "What are the lyrics to 'O Come, O Come, Emmanuel', and what is the Christmas carol really about?". Classic FM.
- ↑ O Antiphons in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)
- ↑ Jürgen Barsch, O-Antiphonen, in: Walter Kasper (ed.), Lexikon für Theologie und Kirche. 3. ed., vol. 7, Friburgi Brisgoviae: Herder 1998, coll. 953.
Si plus legere vis
recensere- Ulrich Gabriel Heil, Gott, send herab uns deinen Sohn, in: Ansgar Franz / Dominik Fugger / Martina Haag (ed.), Kirchenlied im Kirchenjahr: fünfzig neue und alte Lieder zu den christlichen Festen (= Mainzer hymnologische Studien, 8), Tubingae et Basileae 2002, 87–96. ISBN 3-7720-2918-3.
- Hugh Keyte / Andrew Parrott, The New Oxford Book of Carols. Oxoniae et Novi Eboraci 1992, 42. ISBN 0-19-353322-7.
Adeste Fideles · Adoro te devote · Ad regias Agni dapes · Aeterne Rex Altissime · Agnus Dei · Alma nox · Alma Redemptoris Mater · Alto ex Olympi vertice · Amazing Grace · Angele Dei · Angelus Domini · Anima christi · A solis ortus cardine · Audi benigne Conditor · Aurora, solis nuntia · Ave Maria · Ave maris stella · Ave Regina Coelorum · Ave verum corpus · Beata nobis gaudia · Beate Pastor Petre · Benedictus · Benedictus es Domine Deus · Caelestis agni · Caelestis aulae nuntius · Caelestis urbs Jerusalem · Caelitum Joseph decus · Christe sanctorum · Confiteor · Cor arca · Conditor alme siderum · Credo · Crudeles Herodes Deum · Custodes · Decora lux aeternitatis · Deus tuorum militum · Domare cordis impetus · Genuit puerpera regem · Gloria in excelsis · Gloria Patri · Kyrie · Lauda Sion · Litaniae Lauretanae · Litaniae Sanctorum · Litaniae Iesu Christi Sacerdotis et Victimae · Magnificat · Memorare · Nunc dimittis · Nunc Sancte nobis Spiritus · O Sanctissima · Pange Lingua · Pater noster · Quem pastores laudavere · Regina Caeli · Requiem · Salve Regina · Sanctus · Signore delle cime · Signum Crucis · Stabat Mater · Sub tuum praesidium · Symbolum Apostolorum · Symbolum Nicaenum Constantinopolitanum · Symbolum Quicumque · Tantum ergo · Te Deum · Tota Pulchra Es · Veni Creator Spiritus · Veni Redemptor Gentium · Veni Sancte Spiritus · Vexilla Regis
Ordines orationum
Rosarium