Universitas Publica Petropolitana

Universitas Petropolitana,[1] ab anno 1991 Universitas Publica Petropolitana (Russice: Санкт-Петербургский государственный университет, Sankt-Peterburgskij gosudarstvennyj universitet) officialiter appellata,[2] est una principalium universitatum studiorum publicorum Russiae. Circa 30 milia scholarium nunc habet.

Wikidata Universitas Publica Petropolitana
Res apud Vicidata repertae:
universitas publica, editrix aperta
Civitas: Russia
Situs: Petropolis

Rectio

Rector: Nikolay Kropachev
Nomen officiale: Санкт-Петербургский государственный университет;
Situs interretialis
Praetorium: Petropolis; Petropolis

Origo

Conditor: Petrus I
Inceptio: 8 Februarii 1724

Commemoratio

Adagium: Hic tuta perennat, Здесь в безопасности пребывает

Tabula aut despectus

Universitas Publica Petropolitana: imago
Universitas Publica Petropolitana: imago

Historia recensere

Annus fundationis huius Universitatis, ab administratione eius officialiter recognitus, est 1724. Anno illo (decreto imperatoris Petri I Magni) Petropoli condita est Universitas Academica, quae nonnulla decennia exsistebat et nunc recognita est sicut antecessor universitatis Petropolitanae hodiernae, anno 1819, transformationis Instituti Principalis Paedagogici gratia, formatae.

In hac universitate multi homines noti fuere studentes. Illorum sunt, e.g., Amazasp Ambartsumian, Alexander Blok, Georgius Gamov, Nicolaus Gogol, Leo Landau, Vladimirus Lenin, Demetrius Medvedev, Demetrius Mendeleev, Vladimirus Putin, Ioannes Rachinskij, Ayn Rand, Nicolaus Roerich, Leo Theremin, Vladimirus Vernadskij, etc.

In insula Basilii aedificium Universitatis vetus (idem Collegia duodecim) et in Petrohofio Universitatis novum situm est.

Partes recensere

Universitas Publica Petropolitana nunc includit:

Praeterea universitas Petropolitana nonnullas alias subdivisiones (bibliothecam, hortum botanicum, observatorium etc.) habet.

Notae recensere

  1. "St. Petersburg University Universitas Petropolitana"[1][nexus deficit]
  2. Olim "Universitas Caesarea Petropolitana" (vide epistulam) et, annis ab 1924 usque ad 1991, "Universitas Leninopolitana" (vide vocabularium).

Nexus externi recensere

  • Situs universitatis (Russice, Anglice, Sinice)