Demetrius Medvedev
Patria: Russia
Officium
Munus: iuris peritus, politicus, Negotiator, international forum participant
Patronus: Universitas Publica Petropolitana
Consociatio
Familia
Familia: Q4287390
Memoria
Demetrius Anatolii filius Medvedev (Russice: Дмитрий Анатольевич Медведев, tr. Dmitrij Anatol’evič Medvedev; natus 14 Septembris 1965) est rerum politicarum peritus Russicus, praeses Foederationis Russicae annis 2008–2012, praeses concilii ministrorum (primus minister) Russiae annis ab 2012 ad 2020, vicarius praesidis Consilii Securitatis Russiae ab anno 2020.
BiographiaRecensere
Demetrius Medvedev natus est die 14 Septembris anni 1965, Leninopoli in urbe (quae nunc Petropolis vocatur), in familia professoris. Alumnus est facultatis iuridicae Universitatis Publicae Leninopolitanae, ubi annis 1988 – 1999 docuit. Annis 1990 – 1995 in administratione Petropolitana laborabat (ibi praefectus eius fuit Vladimirus Putin).
Anno 1999 Moscuam migravit. Annis 2000 – 2005 in administratione praesidis Foederationis Russicae laborabat. Ab die 14 Novembris anni 2005 ad diem 7 Maii anni 2008 erat vicarius ministri primarii. Die 10 Decembris anni 2007 Medvedev a factione Russia Unita («Единая Россия», Edinaja Rossija) propositus est sicut candidatus pro officio praesidis Russiae. Etiam "Russorum praesidens Vladimirus Putin a successore a se designato Demetrio Medvedev rector supremus futurus esse dicitur" [1]. In electionibus ad praesidem Foederationis Russicae, quae die 2 Martii anni 2008 acciderunt, Medvedev plus 70,28% votorum accepit. Die 7 Maii anno illo ut praeses Russiae inauguratus, officium illud ad diem 7 Maii anni 2012 tenuit. Die postero praese ministrorum successor Vladimiri Putin nominatus est. Die 26 Maii anni 2012 electus est praeses factionis Russiae Unitae [ru], nonnullos dies ante socius eius factus. Cum Putin post victoriam suam in electionibus praesidis novis die 7 Maii 2018 denuo praeses Russiae inauguratus est, Medvedev iterum ab eo candidatus ad officium praesidis concilii ministrorum Russici propositus est, die sequenti (8 Maii) a maioritate legatorum parlamenti Russici sustinetus. Die 15 Ianuarii 2020 a hoc munere se abdicavit. Die sequente officium vicarii praesidis Consilii Securitatis Russiae obtinuit.
NotaeRecensere
Nexus externiRecensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Demetrium Medvedev spectant. |
Lexica biographica: • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Encyclopædia Britannica • Deutsche Biographie • Store norske leksikon |
- T. Pekkanen, Medvedev a Putino sustinetur (Nuntii Latini Finnici)
- T. Pekkanen, Medvedev praesidens Russiae designatus (Nuntii Latini Finnici)
- A. Nouocomensis, De Bladimiri consiliis (Ephemeris)
Boris Ieltsin 1991 • Vladimirus Putin 1999/2000 • Demetrius Medvedev 2008 • Vladimirus Putin 2012 Opus geopoliticum • Duces civitatum Asiaticarum hodiernarum • Duces civitatum Europaearum hodiernarum • Praesides Russiae Capsae cognatae: Primi ministri Russiae | |