Georgius, vulgo Egor, Timuri filius Gajdar (Russice Егор Тимурович Гайдар, tr. Egor Timurovič Gajdar; natus die 19 Martii 1956 Moscuae, mortuus die 16 Decembris 2009 in vico Uspenskoe regionis Moscuensis) fuit oeconomicus (alumnus facultatis oeconomicae Universitatis Moscuensis) et rerum politicarum peritus Russicus. Annis ab 1991 ad 1994 officia valentia in administratione Russiae (e.g. a mense Iunii ad mensem Decembris 1992 locum praesidis administrationis, i.e. ministri primi) tenebat. Fuit unus e ducibus et ideologis reformarum oeconomicarum, in Russia illo tempore introductarum (e.g. privatizationis). Opiniones de quo Gajdar tunc fecit sunt controversae.

Wikidata Georgius Gajdar
Res apud Vicidata repertae:
Georgius Gajdar: imago
Georgius Gajdar: imago
Georgius Gajdar: subscriptio
Georgius Gajdar: subscriptio
Nativitas: 19 Martii 1956; Moscua
Obitus: 16 Decembris 2009; Orbium
Patria: Russia, Unio Sovietica

Familia

Genitores: Timur Gaidar; Ariadna Bazhova
Proles: Maria Gaidar

Memoria

Sepultura: Sepulcretum Novodevicense

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Georgium Gajdar spectant.