Universitas Publica Petropolitana
Universitas Petropolitana,[1] ab anno 1991 Universitas Publica Petropolitana (Russice: Санкт-Петербургский государственный университет, Sankt-Peterburgskij gosudarstvennyj universitet) officialiter appellata,[2] est una principalium universitatum studiorum publicorum Russiae. Circa 30 milia scholarium nunc habet.
Civitas: Russia
Situs: Petropolis
Rectio
Nomen officiale: Федеральное государственное бюджетное образовательное учреждение высшего образования «Санкт-Петербургский государственный университет»;
Situs interretialis
Praetorium: Petropolis; Petropolis
Origo
Commemoratio
Tabula aut despectus
Historia
recensereAnnus fundationis huius Universitatis, ab administratione eius officialiter recognitus, est 1724. Anno illo (decreto imperatoris Petri I Magni) Petropoli condita est Universitas Academica, quae nonnulla decennia exsistebat et nunc recognita est sicut antecessor universitatis Petropolitanae hodiernae, anno 1819, transformationis Instituti Principalis Paedagogici gratia, formatae.
In hac universitate multi homines noti fuere studentes. Illorum sunt, e.g., Amazasp Ambartsumian, Alexander Blok, Georgius Gamov, Nicolaus Gogol, Leo Landau, Vladimirus Lenin, Demetrius Medvedev, Demetrius Mendeleev, Vladimirus Putin, Ioannes Rachinskij, Ayn Rand, Nicolaus Roerich, Leo Theremin, Vladimirus Vernadskij, etc.
In insula Basilii aedificium Universitatis vetus (idem Collegia duodecim) et in Petrohofio Universitatis novum situm est.
Partes
recensereUniversitas Publica Petropolitana nunc includit:
- facultates 18: artium, artium liberalium et scientiarum, biologicam, educationis militaris, iuridicam, mathematicae adhibitae—processorum administrationis, mathematico-mechanicam, medicam, oeconomicam, orientalem, philologicam, physicam, politologiae, psychologiae, relationum internationalium, sociologicam);
- instituta 6: chemiae, historiae, philosophiae, scientiarum de Tellure, scholam supremam administrationis, scholam supremam artis diurnariorum et instrumentorum divulgationis;
- collegia: medicum, culturae physicae et artis athleticae, oeconomiae et technologiae;
- gymnasium academicum;
- cathedram culturae physicae et artis athleticae.
Praeterea universitas Petropolitana nonnullas alias subdivisiones (bibliothecam, hortum botanicum, observatorium etc.) habet.
Notae
recensere- ↑ "St. Petersburg University Universitas Petropolitana"[1][nexus deficit]
- ↑ Olim "Universitas Caesarea Petropolitana" (vide epistulam) et, annis ab 1924 usque ad 1991, "Universitas Leninopolitana" (vide vocabularium).
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Universitatem Publicam Petropolitanam spectant. |