Torn Curtain (pellicula 1966)
Torn Curtain ('Aulaeum laceratum') est fabula cinematographica in Germania Orientali belli frigidi conlocata, cui Alfredus Hitchcock anno 1966 faciendae moderatus est. Haec fabula tremenda narrat de Michaele Armstrong physico, qui in itinere voluptario Saram Sherman sponsam suam derelinquit aulaeum ferreum transiturus.
Quae pellicula criticis et spectatoribus minus placebat quam priores pelliculae ab Alfredo Hitchcock factae, sicut Psycho (1960), The Birds (1963), Marnie (1964).
Argumentum
recensereMichael Armstrong, physicus Americanus, feriatus Norvegiam circumnavigando cum Sara Sherman, adiutrice et sponsa sua, Hafniam proficiscitur conventui scientifico interfuturus. Inter convenas est etiam Gustavus Lindt physicus civisque Germaniae Orientalis. Adest annus 1965.
Armstrong in nave hoc accipit telegramma quod eum monet de libro, quem ex quadam taberna antiquaria Hafniensi abducere debeat. In libro hic est nuntius: "Si necessitas postulat, adi π." Deinde Armstrong sponsae suae declarat, Holmiam sibi eundum esse arcessitu legatorum regiminis. Truciter Sarae dicit, hic divertendum esse. Qua re labefacta Sara domum redire statuit, sed sciscitans volatus in aeroportu subaudit sponsum suum Berolinum Orientale volaturum esse. Itaque venit ei in mentem eundem volatum subnotare. In aeroplano Armstrong sponsam suam animadvertit, re improvisa oppressus.
Cum pervenerunt, Michaeli Armstrong obviam veniunt legati regiminis Germaniae Orientalis salvere iubentes. Occurrunt etiam relatores et photographi, qui advenam percontari volunt. Intellegit Sara Sherman ad hostem transisse ac defecisse sponsum suum, qui hanc interponit causam, quod programma eius missilium meliorandorum interruptum esset in America.
His constitutis rebus Armstrong ruri "agricolam" visitat, qui re vera mediator commeatuum est. Ex qua visitatione ei manifesta fit causa "defectionis". Re vera id agitur, ut parta fiducia apud institutum universitarium Berolinense cognoscat, quantum in arte missilium arcendorum iam profecerit Gustavus Lindt, princeps rerum physicarum investigator in Germania Orientali. Armstrong nunc etiam compertum habet, qua via reticulatione π usus domum redire possit. Sed Hermannus Gromek, custos Stasi, clam eum secutus, quid significet π illud, comperit, ac Michaelem Armstrong duplices partes agere intellexit. Cum ad vigiles telephonat, Armstrong cum uxore "agricolae" eum adgreditur. Fit pugna acerrima, qua Armstrong iterum atque iterum exanimare Gromek contendit. Inhumantur Gromek et autobirota eius. Taxiraedarius, qui Michaelem Armstrong in praedium vexit, vigilibus nuntiat utrosque vidisse se viros, Armstrong et Gromek, eodem loco et tempore in praedio versari.
Postero die Armstrong facultatem physicae universitatis Lipsiae visitat. Subito quidem percontatio conlegialis interrumpitur a procuratoribus securitatis, qui Armstrong de Gromek interrogae volunt. Paulo post Armstrong procuratoribus terga vertens veram causam "defectionis" suae Sarae patefacit rogatque illam, ut secum in fugam se mandet. Armstrong fugitans Gustavum Lindt professorem adducit, ut postremo mathematicam explicet solutionem, quam missilibus arcendis excogitaverat. Lindt, cum ex apparatu megaphonico audit quaeri virum, quocum nuper disputavit, moleste fert, quod secreta scientifica hosti gratis tradiderit. Deinde adiuvante doctore Koska, clinica universitatis, Armstrong et Sherman effugiunt.
Persequente Stasi, Armstrong et Sherman laophorio falso a reticulatione π disposito ad Berolinum Orientale versus vehuntur. Stationes viariae et latrocinia perfugarum Sovieticorum magnam convectoribus molestiam adferunt. Postremo a vigilibus animadversi laophorium festinanter relinquere coguntur. Deinde diribitorium cursuale ad Friedrichstraße situm quaerentes forte incidunt in comitissam Kuchinska, Polonam in exilio versantem, quae spe obtinendae visae Americanae, eos ad diribitorium ducit. Cum in conspectum viri Stasi veniunt, fugiunt, et Kuczynska custodem insequentem supplantat. Fugientibus adpropinquant duo viri, quorum alter, "agricola", ballationis tesseras dat. Propositum est enim vesperi illos in Sueciam furtim invehere inter sarcinas gregis ballationis.
Dum profectionem opperientes ballationem spectant, prima ballatrix eos adgnoscit vigilibusque nuntiat, qui ilico caveam lustrare incipiunt. Armstrong ratus aliquo modo fugiendum esse repente "Ecce flammas!" exlamat. Spectatores consternati huc illuc concurrere. Postremo in duos corbes synthesinas conduntur, quae navi oneraria in Sueciam transvehantur. Sed adhuc in periculo sunt, nam prima ballatrix malevola eos usque insequitur, nam quibus in corbibus illi Americani delitescant, se compertum habere credit. Itaque custos pistolio automatario in corbes dictos sclopetat, sed Armstrong et Sherman aliquid mali suspicati iam se de navi deiecerant. Adnatant ad crepidinem navium in Sueciam proficiscentium.
Partium distributio
recensere- Primae
- Paulus Newman est Michael Armstrong physicus
- Iulia Andrews est Sara Sherman
- Secundae
- Lila Kedrova est comitissa Kuczynska
- Wolfgangus Kieling est Hermannus Gromek
- Tamara Tumanova est princeps ballatrix
- Ludovicus Donath est professor Gustavus Lindt
- Hansjörg Felmy est Henricus Gerhard
- Gunterus Strack est professor Carolus Manfred
- David Opatoshu est Jacobi, praefectus laophorio falso vectorum
- Gisela Fischer est dr. Koska, medicus
- Mort Mills est agricola
- Carolina Conwell est uxor agricolae
- Arthur Gould-Porter est bibliopola
- Persona camaeus
Octo minutis post initium pelliculae, Alfredum Hitchcock videmus cum infante in aula deversorii sedentem.
De confectione pelliculae
recensereTorn Curtain in pessimis habetur pelliculis ab Alfredo Hitchcock confectis, quod non utique id significat, ut haec pellicula per se iniucunda inutilisve aut male facta sit. Neque Hitchcock hac conficienda pellicula valde delectabatur, nam nimis coercitum esse se putabat, quia consociatio Universal Pictures ad libidinem suam primas partes distribuere vellet. Cum Hitchcock Evam Mariam Saint et Carium Grant, qui in North by Northwest (1959) una egerunt, ad primas partes designavisset, Universal Pictures Iuliam Andrews et Paulum Newman ingesserunt, quia successus negotialis exspectationem facere viderentur.[1] Sed uterque rem male gessit, nam "Newman invenuste et truculente agit, sane inter pessimas actiones cinematographicas quas ego eum umquam dare vidi, cum Andrews modo leviter et tenuiter se gerit."[2]
Hitchcock in Iuliam Andrews benigno animo erat, quamquam sine ardore animi. Andrews autem nihil nisi id a se peti putabat, ut, quidquid ageret, lepidam formam ostenderet. Paulo Newman scriptum scaenarium minus placebat, et Hitchcock eum contumeliose se gerere arbitrabatur. Cum igitur de primarum partium actoribus compromittere deberet, in aliquot secundarum partium actores amimum intendebat. Familiariter agebat cum Lila Kedrova, cuius comitissa Kuczynska nimiis argutiis partes suas egisse vulgo putatur. Wolfgangus Kieling personam agit custodis Stasi gloriosi gummique manducantis, cuius interfectio producta gradatim monstratur.[3] Quem actum memorabilem Hitchcock Francisco Truffaut dixit ostendere, quam difficile sit hominem exanimare.[4] Tamara Toumanova personam agit primae ballatricis, quae eodem aeroplano vecta attentionem photographorum amittit, cum studium omnium ad Armstrong dirigeretur. Qua re puncta illa ballatrix ex scaena Michaelem Armstrong adgnoscit conclamatisque custodibus fugientes usque ad portum persequitur. Ludovicus Donath partes agit professoris Lindt acriculi, qui in actu memorabili cum Armstrong certamini psychico se dat.
Notae
recensereBibliographia
recensere- Brayton, Tim (2020) Defector? I hardly know 'or! Alternate Ending 30 Aprilis.
- Dassanowsky, Robert (2018) 'Ceci n'est pas une Allemagne': On the Treachery of Images and the Deconstruction of Hitchcock’s Thriller in Torn Curtain." Hitchcock and the Cold War: New Essays on the Espionage Films, 1956-1969. Edidit Walter Raubicheck. Pace University Press.
- Maxford, Howard (2002) The A–Z of Hitchcock: The Ultimate Reference Guide. Batsford Ltd.
- McGilligan, Patrick (2004) Alfred Hitchcock. A Life in Darkness and Light. Harper Collins.
- Truffaut, François (1966) Le Cinéma selon Alfred Hitchcock . Laffont.
- Whitty, Stephen (2016) The Alfred Hitchcock Encyclopedia. Rowman & Littlefield.