Tamara Tumanova (1919–1996), distinctius: Tamara Vladimirovna Tumanova / Тамара Владимировна Туманова, fuit ballatrix, choreographa et scaenica Russo-Americana Georgianae stirpis.

Wikidata Tamara Tumanova
Res apud Vicidata repertae:
Tamara Tumanova: imago
Tamara Tumanova: imago
Nativitas: 2 Martii 1919; Tumenum
Obitus: 29 Maii 1996; Sancta Monica
Patria: Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica, Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Тамара Владимировна Хасидович

Memoria

Sepultura: Hollywood Forever Cemetery

Tamara Tumanova Tumeni in urbe Sibiriae Occidentalis die 2 Martii anno 1919[1] nata est ex Eugenia Dmitrievna Tumanišvili matre et, ut videtur, ingeniario militari Vladimiro Hasidovitš (Владимир Хасидович) patre. Nam Eugenia Dmitrievna bolsevicos fugiens tramine onerario Vladivostokium profecta non procul a Tumeno filiam peperit. Quinque mensibus post pater suas Vladivostokii repperit. Inde familia Cairum transiit, et postremo Parisiis consedit.[2]

Parisiis Tamara ad voluntatem matris clavili psallere didicit. Decrevit praeterea, ut arti ballationis studeret sub Olga Preobraženskaia, ballatrice inlustrissima, quae scholam ballantium Parisiis nuper instituerat, cuius hortatu, ac consensu parentum, cognomen suum Hasidovitš in Tumanova mutavit.

Anno 1931 Georgius Balanchine, praeclarus choreographus Georgiano-Americanus, Tamaram duodecim annorum in classe ballantium conspexit, et ballandi artis puellae et clavicinii admiratione captus erat. Ilico Tamaram ad Ballet Russe de Monte Carlo, cuius choreographus principalis erat, adnexuit. Insuper duas addidit puellas, Irinam Baronova (natam 1919) et Tatianam Riabušinska (natam 1917). Tirocinium trium puellarum ballantium die 4 Iulii anno 1933 Londini factum est, cum prospero successu.

Etiam Leonidas Miasin, ballator et choreographus nomine francissanti Léonide Massine notus, cum Tamara Tumanova ad creandas ballationes, sicut Jeux d'enfants / Детские игры, artissime conlaboravit.[3] Die 24 Iulii anno 1936 Tumanova Londini in Royal Opera House cum Leonida Miasin prodiit in tirocinio ballationis, quam hic ad Hectoris Berlioz Symphoniam phantasticam designaverat.

Tumanova anno 1944 scriptori scaenario Caseio Robinson nupsit, viro septemdecim annis seniori, cuius comitatem adhuc anno 1952 ex animo laudavit,[4] sed relicta fide repudio maritum dimisit anno 1955.

Tamara Tumanova Monicopoli die 29 Maii anno 1996 mortua est.

Tumanova in pelliculis

recensere

Tumanova omnino in sex pelliculis Ruscisilvanis prodiit, semper ballatricum partes agens. Primum in Days of Glory (1944) prodiit agens personam ballatricis Russicae, quam dux partisanorum sovieticorum ex Germanis anno 1941 invadentibus servat.

Annis 1950 Tumanova in tribus pelliculis prodiit, nam in Tonight We Sing (1953) in tribus scaenis personam Annae Pavlova primae ballatricis agit. Inde proximo anno personam ballatricis Francicae Gaby Deslys egit in Deep in My Heart, quae pellicula musica vitam Sigmundi Romberg tractat. Deinde anno 1956 Tumanova, puellam vagam agens, cum Gene Kelly saltavit in Invitation to the Dance.[5]

Anno 1966 Tumanova odiosae primae ballatricis partes egit in Alfredi Hitchcock fabula tremenda Torn Curtain. Anno 1970 denique partes dominae Petrova ballatricis Russicae in Gulielmi Wilder fabula cinematographica The Private Life of Sherlock Holmes prodiit.

  1. Reid 1952: 12.
  2. Nehamkin 2018.
  3. Massine 1968.
  4. Cf. Reid 1952.
  5. Tamara Tumanova et Gene Kelly in Invitation to the Dance.

Bibliographia

recensere