Gulielmus vulgo Billy Wilder (natus Samuel Wilder, סמואל וַיילדר, die 22 Iunii 1906 Sucha Beskidzka Galiciae in hodierna Polonia, mortuus die 27 Martii 2002 Angelopoli) scriptorum scaenariorum auctor et pellicularum scaenarum ordinator Austro-Americanus fuit. Ruscisilvam praesertim multis comoediis suis locupletavit.

Gulielmus Wilder anno 1989 Berolini in pinacotheca Poll

VitaRecensere

 
One, Two, Three - comoedia de Berolino separato, 1961

Filius cauponiarii Cracoviensis ex anno 1916 Vindobonae vixit ubi scholas frequentavit, iurisprudentiae studebat, rei diurnariae vacabat. Berolinum anno 1926 advenit ubi, aeque ac Vindobonae, diurnarii munere fungebatur: tunc scaenaria scripta pangere incohatus est (e.g. pro pelliculis Menschen am Sonntag, 1929; Emil und die Detektive, 1931; Ein blonder Traum 1932; Was Frauen träumen, 1933).

Nazisticam tyrannidem timens anno 1934 in Americam iit. Ruscisilvae autem non longe aliter ac in Germania pergebat in scaenariis scriptis exarandis, e.g. pro Ernesti Lubitsch comoedia Bluebeard's Eighth Wife, (1938) et Ninotchka (1939). Mox autem ipse scaenas disponit: in comoedia erotica The Major and the Minor (1942; cum Ginger Rogers) et in historia de agentibus in rebus Secundo bello mundano cui titulus Five Graves to Kairo (1943). Anno 1944 pelliculam anxiosam et sibi praelatam In Double Indemnity (1944) creavit. Praemium Academiae autem ei tributum est pro The Lost Weekend (1945) ubi agitur de alcoholismo.

Annis 1950 venerunt opera alia pretiosa velut Sunset Boulevard (1950; cum Gloria Swanson), Ace in the Hole (1951; cum Kirk Douglas de diurnariis infestivis atque turpilucricupidis), comoedia amorabunda Sabrina (1954; cum Etheldreda Hepburn et Humphredo Bogart), The Seven Year Itch (1955) et Some Like It Hot (1959 cum Marilyn Monroe). Praemiis Academiae honorata est autem satura cinematographica The Apartment (1960; cum Jack Lemmon et Shirley MacLaine). In opere One, Two, Three (1961) Berolinum divisum facete describitur, cui propter Muri Berolinensis constructionem in Germania plausum non est. In pellicula Irma La Douce (1963) iterum Lemmon atque MacLaine partes agebant.

Plebs artificia posteriora minus diligebat, quae tamen illustria: citemus adhuc Kiss Me, Stupid (1964), The Fortune Cookie (1966), The Private Life of Sherlock Holmes (1970), Avanti! (1972), The Front Page (1974), Fedora (1978) et Buddy Buddy (1981).

Wilder optime atque vivide confecit saturas sociales cum sale.

BibliographiaRecensere

  • Charlotte Chandler: Nobody’s Perfect. Billy Wilder. A Personal Biography. Pocket Books, Londinii 2003, ISBN 0-7434-6098-7.
  • Cameron Crowe: Hat es Spass gemacht, Mr. Wilder? : Gespräche mit Billy Wilder, Kampa Verlag, Turici 2019, ISBN 978-3-311-14008-5.
  • Gerd Gemünden: Filmemacher mit Akzent. Billy Wilder in Hollywood. Synema, Vindobonae 2006, ISBN 3-901644-20-2.
  • Michael Hanisch: Billy Wilder (1906–2002). Von Galizien nach Beverly Hills (= Jüdische Miniaturen. Band 18). Stiftung Neue Synagoge Berlin, Hentrich und Hentrich, Teetz 2004, ISBN 3-933471-72-9.
  • Glenn Hopp: Billy Wilder. Filme mit Esprit 1906–2002. Taschen, Agrippinae 2003, ISBN 3-8228-1685-X.
  • Andreas Hutter, Klaus Kamolz: Billie Wilder. Eine europäische Karriere. Böhlau, Vindobonae 1998, ISBN 3-205-98868-X.
  • Hellmuth Karasek: Billy Wilder. Eine Nahaufnahme. Editio altera aucta. Hoffmann und Campe, Hamburgi 2006, ISBN 978-3-455-09553-1.
  • Michaela Naumann: Billy Wilder – hinter der Maske der Komödie. Der kritische Umgang mit dem kulturellen Selbstverständnis amerikanischer Identität (= Marburger Schriften zur Medienforschung. Band 22). Schüren, Marburgi 2010, ISBN 978-3-89472-724-6
  • Claudius Seidl: Billy Wilder. Seine Filme, sein Leben. Heyne, Monaci 1988, ISBN 3-453-00657-7.
  • Ed Sikov: On Sunset Boulevard. The Life and Times of Billy Wilder. University Press of Mississippi, Jackson 2017, ISBN 978-1-4968-1268-1.
  • Maurice Zolotow: Billy Wilder in Hollywood. W. H. Allen, Londinii 1977.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Gulielmum Wilder spectant.