Cummis masticabilis[1] (cummis, -is, f.) sive gummi manducabile[2] (gummi, n., indeclinabile)[2] particula materiae durae est, quae mollitur in ore eam mandentis, quin facile gluttiatur. Potest sane per nonnullas horas manducari, neque dissolvitur. Talium gummium gustus innumerabiles sunt; saepe enim eae bacas vel poma aut mentham sapiunt. Cummes masticabiles mandere valetudini prodest: commeatui sanguinis ad cerebrum enim utile est, quod facultatem cogitationes dirigendi auget. Assiduum autem manducandi musculorum studium quietem affert emissionemque salivae dentes purgantis amplificat. Pressura praeterea auribus dolorosa, qua homines in aeroplano in terram descendente versantes nonnumquam afficiuntur, gummi mandenda vitatur. Cummes masticabiles vero non sunt cibaria neque sunt devorandae.

Cummes masticabiles candidae

Ad halitum oris iucunde venustiorem faciendum ad dentesque mundandos, si desint dentifricium et peniculus, perutile gummi masticabile est, praesertim si saccharo, quod dentibus nocet, careat.

Nexus interni

  1. The Bantam New College Latin and English Dictionary a Ioanne C. Traupman exaratum, editio tertia, 2007.
  2. 2.0 2.1 Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda anni 2009.
 
stipula

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!