Marnie (pellicula 1964)

Marnie[1] est pellicula animum agitans miramque fabulam amatoriam narrans, cui Alfredus Hitchcock anno 1964 faciendae moderatus est. Quae pellicula, quae in narratione criminali eiusdem nominis a Winston Graham scripta posita est, de Marnie virgine mente inconstanti cleptomaniaque adfecta narrat.

Marcus Rutland (Sean Connery) Marniem (Tippi Hedren) tonitru perterritam consolatur.
Marnie
1964
Dispositor:
Alfredus Hitchkock
Scriptor:
Jay Presson Allen
Primi actores:
Tippi Hedren
Sean Connery
Compositor:
Bernardus Herrman
Duratio:
130 min
Lingua:
Anglice

Quae pellicula a criticis varie recepta est, nam sunt, qui magnam cinematographandi artem laudent, cum alii varias iniquitates actuum eventorumque vituperent.

ArgumentumRecensere

Margareta "Marnie" Edgar, quae sub nomine falso Sidneium Strutt consiliarium tributorum adeo effascinaverat, ut hic sine commentationibus eam conduceret secretariam. Quadam nocte notabilem summam pecuniariam furata ex arca loricata in fugam se dat. Marnie mutata forma et quis esset dissimulata in Virginiam proficiscitur visura Forium equum quem in stabulo habet. Deinde ad suam visendam matrem invalidam, quam pecuniis adiuvare solet, in Baltimoram proficiscitur. Apud matrem Bernicem zelotypia laborat, cum matrem suam videt filiam vicini curantem sicut ipsa voluisset a matre curari. "Cur non me diligis?" Marnie matris erga se adfectionem rogat. Sed mater Bernice leviter et inaniter sermocinatur. (Cur? Responsionem in fine pelliculae habebimus.) Marnie etiam rubro colore gladiolorum in vase conlocatorum terretur.

Post aliquot menses Marnie rursus sub nomine falso sedem secretariae apud domum editoriam Philadelphiensem quaerit. Marcus Rutland, dominus huius societatis, cum forte apud Strutt consiliis communicandis versaretur, petitricem inter operarias viderat, eamque nunc adgnoscit. Memor furti Marcus eam conducit secretariam.

 
Tippi Hedren, Marnie.

Quodam fine septimanae Marnie, cum extraordinarium opus cum Marco facit, subito coorta tempestate magno tonitru consternata panicoque iniecta terrore consolatione Marci utitur. Marcus perterritam permulcens virginem osculatur. Se in consuetudinem dant. Sed Marnie incubo laborat, et rubro colore illi commotio animi quam vehementissima excitatur.

Paulo post Marnie furata pecuniam ex Marci arca denuo in fugam se conicit proficisciturque in Virginiam. Marcus autem eam secutus apud Forium equum invenit. Cognitione criminum Marcus — quippe qui amore captus sit — matrimonium a Marnie extorquet. Cuius matrimonii Liliam, defunctae uxoris sororem Marci amore captam, magnopere piget. Itaque Liliae suspicio incidit, cum Marcum, ut primum Marniem in matrimonium duxit, magnam pecuniam consumpsisse animadvertit.

Iter nuptiale in luxuriosa nave vaporaria factum in catastropham pernicialem evadit, nam Marnie coitum vehementer retractat. Initio Marcus voluntati virginis morigerari pollicetur, sed brevi stuprum Marniae infert (quamquam in pellicula haec scaena subtiliter innuendo praeteritur.[2]) Primo mane Marcus experrectus lectum Marniae vacuum esse animadvertit sollicitusque ubi sit investigatum it. Tandem uxorem suam in natabulo navigii videt in aqua paene perditam. Marcus uxorem suam servat. Nuptiali interrupto itinere domum redeunt. Species intacti matrimonii conservatur.

Lilia Marco prae se fert Marniae matrem nondum mortuam esse, auscultaverat enim telephonema, quod illa ad suam matrem fecerat. Marcus investigatorem privatum conducit, qui investiget, an mentiretur Marnie, cum matrem suam mortuam esse dixerat. Eodem fere tempore auscultat Lilia Marcum se "Struttio satis fecisse" Marniae narrantem. Deinde malevola ad Rutlandium praedium invitat Struttium, qui statim Marniem adgnoscit, sed Marcus Struttium urget, ut Marniem prodere parcat. Sed Marnie postea confitetur se compluria fecisse furta. Itaque Marco temptandum est, ut, ne crimina inferantur Marniae, victimis satis faciat.

 
Sean Connery, Marcus Rutland

Marcus, ut Marniae placeat, Forium equum ad praedium adfert. Marnie, cum vulpium venationi interest, novum impetum rubra veste equestri iniectum passa Forium in caecum cursum concitat, unde fit, ut equus fracto pede hinniens dolore humi iaceat. Qua re sollicita Marnie in domum vicinam properat, ut accipiat pistolium, quo Forium a dolore liberet.

Luctuose domum reversa clavem graphei Marci invenit. Grapheum intrat, loricataque aperta arca pecuniam prehendere nequit — ne hortatu nec coactu quidem Marci, qui grapheum intrat. Marcus, ratus causam, cur Marnie tam iniquo animo se gerat, apud Bernicem matrem inveniri posse, in Baltimoram uxorem suam perducit. Magni fragores et tonitrus sunt, cum ad Bernicem veniunt. Cum Bernicem olim prostitutam fuisse patefit, Marnie sibi memorias paene perditas recreat: nam cum parva esset puella fere quinque annorum, Bernice quendam adgressa amatorem, animum puellulae tonitru perterritae placare conatum, scilicet credens ab eo filiolan suam infestari, alterum sibi pedem, cum ille se defenderet, vexavit. Marnie puellula perterrita matrem suam defendere conata virum ictu rutabuli ad mortem percussit. Cum sanguinem ex viri capite emanantem videret, taedio rubri adfecta est; et noctes praeteritae sexualitate imbutae taedium propinquitatis physicae effecerant. (Haec facta Marnie voce puellascenti narrat.) Deinde Bernice biocolytis narraverat virum a sese interfectum esse.

Post hanc procellam psychicam e domo Bernices exeunt, et Marcus "Marnie nunc defatigata est, postea veniemus" Berenicae pollicetur. Nunc demum Marnie causam morum suorum intellegit et a Marco auxilium petit. Alternis interiectis lacertis exeunt in angiportum, in quo liberi post tonitrum rursus ludunt. Novae spei pleni ad futura versus autocineto vehuntur.

Partium distributioRecensere

 
Marcus et Marnie in itinere nuptiali — momentum temporis, quo Marcus 'non tangendi' promissum fallit.

De proferenda pelliculaRecensere

Scriptum scaenicum factum est a Joy Presson Allen ex narratione a Winston Graham anno 1961 edita. Contra hanc narrationem tristissimam Marnie Hitchkockiana feliciter finitur: Marnie "therapiam brevissimam" passa vitam suam recuperasse videtur. Praeterea nupsisse se — coactam quidem — intellegit viro, cuius auxilio vitam sibi feliciorem consequi poterit. Nam postremo Marcus et Marnie autocineto vecti circum angulum angiporti vertuntur. Quid eos futuro tempore exspectet, spectatori relinquitur coniectandum. Forsitan pigeat aliquem nimietas psychologiae Freudianae, quae in hac pellicula verum culmen habet. Resuscitatio animi Marniae miraculum incredibile est, sed constat spectatoris esse etiam incredibilia et inconsequntia accipere, dummodo experientia spectatoria satis bona nascatur.

A prima origine Hitchkock in animo Gratiam Kelly designavit, quae partes Marniae ageret, sed cum illa litteris hoc munus amice recusavisset, suam novam inventionem Tippi Hedren, quae anno ante primas partes pelliculae The Birds ('Aves') egerat, ad agendas partes Marniae conducere statuit. Tippi Hedren, cum parens solitaria filiae quinque annorum esset, recusare nequivit, quamquam se in Avibus male tractatam esse putavit. In cinematographanda Marnia Hitchkock suam scaenicam, quantum potuit, a ceteris separavit suamque fecit, nam Tippi Hedren una (et ultima) fuit virginum flavicomarum, quarum amore capi solebat.[3]


NotaeRecensere

  1. Expeditius est hoc nomen declinare, velut si Marnia esset.
  2. Cf. Brody 2016.
  3. Spoto 1999.

BibliographiaRecensere

  • Ackroyd, Peter (2015) Alfred Hitchkock. Chatto & Windus.
  • Brody, Richard (2016) “Marnie” is the cure for Hitchcock mania. The New York Newsletter 17 Augusti.
  • McGillican, Patrick (2004) Alfred Hitchcock: A Life in Darkness and Light. It Books.
  • Moral, Tony Lee (2017) Hitchcock and the Making of Marnie. Scarecrow Press. (Prima editio, 2002)
  • Spoto, Donald (1999) The Dark Side Of Genius: The Life Of Alfred Hitchcock. Da Capo Press. (Prima editio. 1983).
  • Whitty, Stephen (2016) The Alfred Hitchcock Encyclopedia. Rowman & Littlefield.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad opus cinematographicum Marnie spectant.