The Birds (pellicula 1963)

(Redirectum de The Birds)

The Birds ('Aves') est horrifica fabula cinematographica de miro casu naturae narrans, cui Alfredus Hitchcock anno 1963 faciendae moderatus est. Quae pellicula laxe in novella eiusdem nominis a Daphne du Maurier anno 1952 divulgata posita est.

Argumentum

recensere

Melania Daniels, femina bella ex Franciscopolis optimatum circulis, in taberna animalibus familiaribus vendendis versatur praenotatum psittacum loquacem abductura. Eodem tempore Mitch Brenner iuris consultus tabernam intrat, nam binas agapornithes sive "aves amoris" ad diem natalem sororculae suae mox undecim annos completurae emere cogitat. Mitch Melaniam operariam tabernae esse credit, vel se credere simulat, nam Melaniam ex recenti quodam iudicio adgnoscit, eamque in manca notitia ornithologica deprehendit. Quo facto Mitch se extemplo Melaniam adgnovisse confitetur, nullaque facta emptione tabernam relinquit.

Melania studio eius incensa agapornithes illas eo consilio emit, ut, cum ipsa sororculae aves vehat, apud Mitchum aliquid valere possit. Itaque Melania, postquam Mitchum ad praedium familiae suae profectum esse cognovit, cito ad Bodega Bay autocineto vehitur. Nomen sororculae nescit, nec incolae loci quidem id noverunt. Melaniam ad Annam Hayworth ludi magistram adire hortantur. Apud Annam cognoscit Mitchi sororculam Catiam appellari.

Melania scapham conducit, qua fretum transeat, furtim subvectura aves amoris ad domum Brennerianam, et agapornithes in aedibus feliciter deponit. Mitch autem Melaniam redeuntem cernit in scapha latentem et per terram vehitur, ut eam in crepidine accipiat. Sed necopinato larus caput Melaniae, cum crepidini adpropinquat, rostro tundit vulnusque sanguinem fundens facit. Mitch vulnus Melaniae in popina curat. Leniter leviterque inter se cavillantur, cum introit Lydia mater, filii sui animadverso autocineto, Melaniamque cum filio suo videt. Mitch Melaniam, iam Lydiae exhibitam, ad cenam vespertinam vocat. Melania ad Annam reversa cubile nocturnum rogat.

Inter cenam Catia Melaniam ad suum diem natalem vocat. Lydia autem rumoribus ad Melaniam pertinentibus sollicitatur: nam ferunt Melaniam Romae quondam nudam in silano natavisse. Mitch quoque, cum Melania iam in eo est, ut in viam proficiscatur, eiusdem rei famosae mentionem facit. Qua re vehementer denegata Melania ad Annam proficiscitur. Cum sermocinantur, apparet Annae antea cum Mitcho consuetudinem fuisse, sed in cassum, cum concorditer cum Mitchi matre Lydia vivere non posset. Sero vespere Mitch ad Melaniam telephonat eamque ad festum natale Catiae invitat. Melania veniam petenti dat. Ilico post clarus tundendi sonitus in ianua antica auditur. In limine larus mortuus iacet.

 
Melania (Tippi Hedren) et Mitch (Rod Taylor) ab avibus sibi caventes.

Die festo liberi in propatulo ludunt, cum ab infestis laris impetus fit, violanturque nonnulli. Paulo post, cum Melania cum familia Brenner cibum sumit, magnus passerum numerus per fumariolum ex furno in habitationem erumpit. Quo ingenti damno fit, ut Melania apud Mitchum pernoctare statuat.

In praedio gallinae Lydiae repente cibum a vicino emptum renuerunt, et primo mane Lydia ad vicinum adit rem demirata. Dominum vicinum oculis perfossis mortuum reperit et horrore perfusa ex eo loco aufugit. Deinde cum in lecto se recipit, se maritum decessum sine fine desiderare Melaniae dicit: timere se, ne inops auxilii destituatur a filio in amore capto; praeterea Catiae saluti se consulere, ne quid mali in schola accidat. Melania pollicetur Catiam ex schola deducere.

Extra scholam Melania, dum discipulos exspectat, cancellos ascensorios scholae animadvertit ingenti cornicum grege obrutos esse. Impetum praesentiens introit, ut Annam de periculo commoneat. Dum liberos deportant, complures a cornicibus violantur. Mitch Melaniam invenit in popina, ubi homines solliciti quicquid in buccam garriunt. Melania per fenestram laros videt in benzinarium vicinum impetum facere. Mitch cum ceteris viris foras ad auxilium erumpit, sed benzina exundans flammam concipit. Exinde displosio perciniosa fit. Adcelerante incendio Melania ceterique foras erumpunt. Crescente copia larorum infestorum Melania desperata confugit in cellam telephonicam, in quam aves maximum impetum conferunt. Mitch eam ex periculo eripit. Cum in popinam redeunt, Melania a quadam muliere perturbata, quod impetum avium praesentia sua provocaret, increpatur.

Mitch et Melania ad aedes Annae se conferunt, ut Catiam domum deducant. Corpus Annae, quae Catiam ab avibus defendens perierat, ante aedes inveniunt. Ea nocte Melania et familia Brenner se intra domum saepiunt. Fores fenestraeque tabulatae undis avium furore captarum paene confringuntur. Sedatis ventis Melania, arbitrata quendam sonitum alarum agitatarum supra audiri, rem investigatura in subtegulaneum adscendit. Melania, comperta tectum ab avibus rostris penetratum esse, oppressu avium violenter oppugnatur, donec a Mitcho extrahitur. Mirabile dictu, avium multitudo sedari videtur. Mitch, ut omnes Melaniam male laesam autocineto in nosocomium Franciscopolitanum vehant, flagitat.

Dum Mitch autocinetum Melaniae ad fugam capessandam praeparat, copia immani minacique avium sensim circumcluditur. Emissio radiophonica de avium impetibus in civitates finitimas factis refert. Cum in eo sunt, ut proficiscantur, Catia suis avibus amoris ex domo repetitis Mitcum et Lydiam sequitur, dum Melaniam in autocinetum comitantur. Autocinetum ex loco caute evehitur, avibus paene invite cedentibus.

Partium distributio

recensere
Principales
Secundariae
Persona camaeus
  • Alfredus Hitchcock initio pelliculae suo more sub persona camaeo, simulac intrat Tippi Hedren/Melania Daniels, ex caupona animalium cum duobus terrariis egreditur.

De scripto scaenario

recensere

Hitchcock Iosephum Stefano, qui scriptum scaenarium faceret, primum designavit, sed cum hic, ex cuius calamo Psycho cinematographata est, recusaret, Ioanne Hunter usus est scriptore scaenario.[1] The Birds "plus minusve" novellae eiusdem nominis a Daphne du Maurier scriptrice Anglica factae adscribi solet. Ita quidem prima specie esse videtur, praesertim cum Hitchcock iam anno 1959 huius novellae cinematographandae potestatem sibi paraverat. Nullo quidem modo hoc consilium provexerat, antequam de larorum praecipitationibus Capitolae in litorali oppido Californiensi anno 1961 factis comperit.[2] His cognitis rebus Hitchcock, cui a puero aves displicebant, viri negotiosi more pactum cum Daphne du Maurier factum recordatus uno in saltu, ut dicitur,[3] duos capere capros constituit:de avium impetibus fabulam cinematographicam componere atque ita aliquatenus in pacto cum Daphne du Maurier facto manere. Nam eventa fabulae non in Cornubia sed in ora Californiensi conlocata,[4] et nulla similitudo hominum eorumque curarum et dolorum. Sane de opere libero hic agi videtur, nam nihil nisi violentia avium hoc opus Hitchcockianum cum opere du Maurieriano coniungit. Nimirum Daphne du Maurier pelliculam minus probavit, quamquam facere non potuit, quin partes avium laudaret.

  1. Whitty 2016: 34.
  2. Hamers 2015.
  3. Cf. Plaut. Cas. 476.
  4. Kraft & Leventhal 2002: 181.

Bibliographia

recensere
  • Counts, Kyle B. & Rubin, Steve (1980) The Making of Alfred Hitchcock’s The Birds. Cinemafanstastique 10 (2).
  • Hamers, Laurel (2015) This Hitchcock movie was inspired by crab toxin frenzy in Capitola. The Mercury News 7 Decembris.
  • Hunter, Evan (1997) Me and Hitch. Faber & Faber.
  • Kraft, Jeff & Leventhal, Aaron (2002) Footsteps in the Fog: Alfred Hitchcock’s San Francisco. Santa Monica Press.
  • McGilligan, Patrick (2004) Alfred Hitchcock. A Life in Darkness and Light. Harper Collins.
  • Mason, Fergus (2014) The True Story Behind Alfred Hitchcock's The Birds. CreateSpace Publishing.
  • Maxford, Howard (2002) The A–Z of Hitchcock: The Ultimate Reference Guide. Batsford Ltd.
  • Moral, Tony Lee (2013) The Making of Hitchcock's The Birds. Kamera Books.
  • Paglia, Camille (1998) The Birds. British Film Institute.
  • Whitty, Stephen (2016) The Alfred Hitchcock Encyclopedia. Rowman & Littlefield.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad pelliculam The Birds spectant.