Daphne du Maurier
Daphne Busson du Maurier Eques (nata Londinii die 13 Maii 1907; mortua in Cornubia die 19 Aprilis 1989) fuit scriptrix Britannica. Mythistoria Rebecca innotuit, quam Alfredus Hitchcock cinematographice aptavit. Hitchcock etiam fabulas eius praetitulatas Jamaica Inn et The Birds tractavit. Anno 2007 vita eius in pellicula renarrata est, Geraldina Sommerville histrione.
Vita
recensereHistrionis Geraldi du Maurier filia et scriptoris Georgii du Maurier neptis cum sororibus suis Londinii et Lutetiae nullas quasi curas sustinens vitam degebat. Opibus suppeditantibus privatim educata est: iuvabat eam velificare et itinerari et fabellas breves pangere. Aetate undevicesimorum annorum Cornubiam amoenam maritimam, ubi ferias iucundas egerat, sibi futurarum regionem litterarum elegit.
Du Maurier, cum primas res anno 1928 edidisset, anno 1931 in lucem protulit suam primam mythistoriam, cui titulus The Loving Spirit est. Quam animadverterunt lectores, critici, et Fredericus Browning praefectus militum. Anno insequenti, Daphne Frederico nupsit; duas filias et filium peperit.
Annis inter 1943 et 1969 apud Menabilly habitabat (quod fiebat Manderley in operibus eius). Anno autem 1940 pellicula de Rebecca Praemium Academiae tamquam opus cinematographicum anni optimum, Laurentio Olivier et Ioanna Fontaine partes agentibus. Daphnes du Maurier novella The Birds anno 1963 egregium in modum cinematographice confecta est, quamquam ipsi minus placebat. Similiter laudanda sit pellicula de opusculo Don't Look Now anni 1973, moderatore Nicolao Roeg: in qua ludebant Donaldus Sutherland et Iulia Christie artem suam egregiam ostendentes.
Elizabeth II regina eam anno 1969 equitem DBE proclamavit. Tamen scriptrix anno 1977 stilum deponens se in solitudinem contulit.
Et fabulae romanenses et historiolae sollicitudines anxietates exspectationes (psychologicas) in lectoribus incitabant, quamquam momenta melodramatica superesse videntur. Insuper etiam res historicae biographicaeque necnon dramaticae ab ea conficiebantur. Aliquot autem critici lectorum aestimationem magnam erga artificem vix intelligere visi sunt.
Opera selecta
recensere- 1931: The Loving Spirit (mythistoria)
- 1933: The Progress of Julius (mythistoria)
- 1934: Gerald: A Portrait (fabula Milesia biographica)
- 1936: Jamaica Inn (mythistoria)
- 1937: The du Mauriers (fabula Milesia biographica)
- 1938: Rebecca (mythistoria)
- 1941: Frenchman's Creek (mythistoria)
- 1943: Happy Christmas (narratiuncula)
- 1943: Hungry Hill (mythistoria)
- 1946: The King's General (mythistoria)
- 1949: The Parasites (mythistoria)
- 1951: My Cousin Rachel (mythistoria)
- 1952: The Birds (narratiuncula)
- 1952: Kiss Me Again, Stranger (narratiuncula)
- 1952: The Apple Tree (narratio)
- 1954: Mary Anne (mythistoria)
- 1957: The Scapegoat (mythistoria)
- 1963: The Glass-Blowers (fabula Milesia biographica)
- 1965: The Flight of the Falcon (mythistoria)
- 1967: Vanishing Cornwall: The spirit and history of Cornwall
- 1969: The House on the Strand (mythistoria)
- 1971: Don't look now (narratiuncula)
- 1972: Rule Britannia (mythistoria)
- 1980: The Rendezvous and Other Stories (collectio narratiuncularum)
- 1983: The Rebecca Notebook and Other Memories
- 1989: Enchanted Cornwall
Bibliographia
recensere- Margaret Forster: Daphne du Maurier. Arrow Books, Londinii 2007, ISBN 978-0-09-933331-9.
- Jane Dunn: Daphne du Maurier and her sisters: the hidden lives of Piffy, Bird and Bing. Harper Pr., Londinii 2013, ISBN 978-0-00-734708-7.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Daphnen du Maurier spectant. |
- nexus apud DDB
- Daphne du Marier apud cinematographicum elencum IMDb
- apud ISFDB
- res apud Fantasticfiction.co.uk
- situs proprius
- Kate Kellaway: Daphne's unruly passions. Symbola pro The Observer die 15 Aprilis 2007
- de narratione The Doll (1937). Apud: The Guardian, 30 Aprilis 2011