Angelica est persona magna in carmine epico Orlando innamorato a scriptore italico Matthaeo Maria Boiardo scripto et in carmine epico Orlando furioso a scriptore italico Ludovico Ariosto scripto.

Angelica et monstrum marinum in illustratione Orlando furioso a Gustavo Doré facta.

Biographia recensere

 
Angelica et Medorus, miles Saracenorum, ab auctore ignoto picti.
 
Angelica catenis vincta ab Ioanne Augusto Dominico Ingres anno 1819 picta.

Angelica est filia regis Sinarum Galafronis[1] (Italiane Galafrone) atque principissa Sinarum[2]. In Orlando innamorato Angelica cum fratre Argalia in Europa pervenit petitura auxilium militare ab rege Francorum Carolo Magno. Comes palatinus Rolandus brevi Angelicae amore capitur sed etiam alii comites palatini pulchram principissam amant, igitur pactum fit: victor Argaliae Angelicam capiet et victus in vincula conicietur. Sed nocte miles Astulphus arma magica ab Argalia furatur et postero die Argalia a milite Saraceno Ferracuto vicitur. Sed Angelica fugit quia ea Saracenum non amat et varii comites palatini eam sequuntur. Postea Angelica ex fonte amoris bibit et amore Rinaldi capitur sed Rinaldus Montalbanus eam repellit quia ille ex fonte odii biberat, interea frater suus Argalia moritur, a Ferracuto occisus. Angelica ad orientem fugit et Malagygi[1] (Francogallice Maugis et Italiane Malagigi) recuperandum Rinaldum petit. Rinaldus a consobrino Malagygi in scapha magica ducitur sed cognoscit de monstro castelli quod cottidie victimas repetit et eum ad pugnam lacessit. Sed Angelica cum magicis artibus advenit et monstrum cum corda magica laquit sed Rinaldus denuo eam repellit. Angelica in arcem Albracca (quae probabiliter urbs Bochara est) regni sui perfugit sed reges hostes arcem obsideunt: post nocte, principissa Sinarum petitura auxilium fugit et comes palatinus Rolandus hostem Agricanum vicit atque occidit: postea obsidio finem habet. Angelica anulum magicum habet sed Brunellus[1] fur hoc anulum furatur et in Europa perfugit, igitur omnes comites palatini Angelicaque in Francogallia adveniunt. In Francogallia a Mauris invasa variae fugae personarum atque pugnae acciderunt et Angelica fugit ex comitibus palatinis atque militibus Saracenorum. Angelica ex fonte odii bibit et nunc Rinaldum odiat sed Rinaldus ex fonte amoris biberat et nunc principissam Sinarum amat. Nunc Rolandus Angelicam desiderans contra Mauros pugnat sed etiam miles Maurorum Ferracutus Sacripasque eam exoptant. In Orlando Furioso Carolus Magnus Angelicam Namo Bavariae credit sed illam iterum fugit, tamen Angelica a gente insulae Ebudarum capitur: insulani eam nudam apud scopulum catenis vinciunt ut victimam Orcae, magnum monstrum marinum, offerant (simili modo in mythologia graeca Aethiopes Andromedam catenis vinxerunt). Rogerius, miles Saracenus, in insulam cum hippogripho pervenit[3] et, servata Angelica e monstro marino, eam in continente fert sed Angelicam suo anulo magico utitur et e Rogerio fugit, quia anulum pro usore invisibilitatem spondet. Postea duo pastores Angelicam hospitio acceperunt. Post mortem regis Dardinelli[1] duo milites Saraceni, Cloridanus et Medorus[1], recuperaturi cadaver mittuntur sed cum Christianis pugnam habeunt: Cloridanus moritur et Medorus vulneratus est. Sed Angelica militem Saracenum vulneratum invenit et eum curat, deinde illa amore humilis fantis Medori capitur. Angelica Medorusque in lignum arborum nomina eorum atque versus amoris Arabice incideunt: postea Rolandus incisuras invenit et insaniat quia Angelica non eum amat. Denique Angelica Medorum nubit et cum eo in regno Sinarum redit.

Fortuna recensere

 
Angelica et Medorus a Ioanne Lanfranco anno 1633 circa picti.

Anno 1720 compositor Italicus Nicolaus Porpora serenatam Angelica e Medoro creavit e libello Petri Metastasi. Anno 1733 compositor barocus Georgius Fridericus Handelius operam seriam Orlando creavit et sopranista Anna Maria Strada personam Angelicae tractavit cum primum opera acta est. Angelica etiam persona operarum Orlando Antonii Vivaldi, Angelica e Medoro Caroli Henrici Graun atque Orlando paladino Iosephi Haydn est. Saeculo Aureo Hispanico varii auctores Hispanici libros de Angelica et Medoro scripserunt. Aetate baroca pictores multas tabulas de historia Angelicae Medorique, et postea etiam pictores Ioannes Augustus Dominicus Ingres et Arnoldus Boecklin, fecerunt.

Notae recensere

  1. 1.0 1.1 1.2 1.3 1.4 De nomina latina vide versionem latinam operis.
  2. Paratico, Angelo (29 October 2016). A Chinese beauty in a Renaissance poem at the time of Leonardo da Vinci/ Gingko.
  3. Ludovicus Ariostus, Orlando Furioso 4.18.

Bibliographia recensere

  • Baillet, Roger, Le Monde poétique de l'Arioste. Essai d'interprétation du Roland furieux, L'Hermès, Lutetiae, 1977.
  • Cabani, Maria Cristina, Costanti ariostesche. Tecniche di ripresa e memoria interna nell'Orlando furioso, Scuola Normale Superiore, Pisis, 1990.
  • Cavallo, Jo Ann, The World Beyond Europe in the Romance Epics of Boiardo and Ariosto, University of Toronto Press, 2013.
  • Croce, Benedetto , Ariosto, Adelphi Edizioni, Mediolani, 1991.
  • Paratico, Angelo, A Chinese Beauty in a Renaissance Poem at the time of Leonardo Da Vinci, 2016.
  • Ponte, Giovanni, La personalità e l'opera del Boiardo, Genuae, 1972.
  • Rajna, Pio, Le fonti dell'Orlando furioso, Sansoni, Florentiae, 1876.
  • Zatti, Sergio, Il Furioso fra epos e romanzo, Pacini Fazzi, Luccae, 1990.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Angelicam spectant.