Argalias
Argalias[1] (Italiane Argalìa) est persona in carmine epico Orlando innamorato a scriptore Italico Matthaeo Maria Boiardo scripto.
Biographia
recensereArgalias est filius regis Sinarum Galafronis et frater Angelicae. In Orlando innamorato Argalias cum sorore Angelica in Europa pervenit petiturus auxilium militare a Carolo Magno rege Francorum. Comes palatinus Rolandus Angelicae amore capitur sed etiam alii milites sororem Argaliae amant, igitur pactum fit: victor Argaliae Angelicam capiet. Argalias arma magica habet sed nocte miles Astulphus arma ab illo furantur. Postridie apud silvam Ardennensim Argalias contra militem Ferracutum pugnat sed, sine armis magicis, a Saraceno vicitur. Ante mortem suam Argalias sepulturam cum tota armatura flumen petit et Ferracutus hoc a bellatore Sinico accipit. Tamen Ferracutus fugit cum casside bellatoris mortui: igitur in Orlando furioso Ludovici Ariosti spectrum Argaliae Saracenum persequeretur.
Notae
recensere- ↑ De nomine latino vide versionem latinam operis Orlando furioso.
Bibliographia
recensere- Cavallo, Jo Ann, The World Beyond Europe in the Romance Epics of Boiardo and Ariosto, University of Toronto Press, 2013.
- Ponte, Giovanni, La personalità e l'opera del Boiardo, Genuae, 1972.