Sparassidae
Sparassidae (olim Heteropodidae) sunt familia aranearum zoosectionis Entelegynarum, vulgo venatores appellatae propter eorum celeritatem et rationem venandi, et aliquando magnae araneae cancri? propter eorum magnitudinem et aspectum. Maiores species aliquando araneae ligneae quia eis placent loci lignei (silvae, cuniculi, congeries materiae, aedificia lignea). In Africa Austrina, singuli generis Palystis araneae pluviae et araneae quae lacertas edunt appellantur.[1] Saepe confunduntur cum Harpactirinis infraordinis Mygalomorpharum, quae autem eis non arte conectuntur.
Ordo : Araneae
Zoosectio : Entelegynae
Superfamilia : Sparassoidea
Familia : Sparassidae
Bertkau, 1872
Plus quam mille species Sparassidarum in plurimis orbis terrarum regionibus callidis temperatisque ad tropicas habitant, multo Australasiae, Africae, Asiae, Pelvis Mediterraneae, et Americarum comprehenso.[2]
Aspectus
recensereSparassidae sunt araneae octonis oculis praeditae. Oculi in binis ordinibus quaternorum qui plerumque ultro spectant in aspectu anteriore prosomatis fiunt. Multae species maiores crescunt; in Laotia, mares speciei Heteropodae maximae latitudinem crurum 250–300 millimetrorum attingunt. Qui taxinomiae aranearum imperiti sint saepe magnas species cum tarantulis confundunt, sed Sparassidae plerumque cruribus agnosci possunt, quae tam inflectuntur ut in nonnullis habitibus crura modo cancrorum ultro extendi videantur.
Index generum
recensereNexus interni
Notae
recensere- ↑ Norman Larsen. "Palystes (rain spiders, lizard-eating spiders)". Iziko Museums of Cape Town. Biodiversity Explorer.
- ↑ Geoffrey K. Isbister et David Hirst (2003). "A prospective study of definite bites by spiders of the family Sparassidae (huntsmen spiders) with identification to species level". Toxicon 42 (2): 163–171.
Bibliographia
recensere- Abdullah Bayram et Sevda Özdağ (2001). "Micrommata virescens (Clerck, 1757), a new species for the spider fauna of Turkey (Araneae, Sparassidae)" (PDF.). Turkish Journal of Zoology 26: 305–307
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Sparassidas spectant. |
Vide "Sparassidas" apud Vicispecies. |
- Badge Huntsman Spider, www.museum.vic.gov.au (Museum Victorianum)
- De venatoribus, www.amonline.net.au (Museum Australianum)
- Heteropoda venatoria, entomology.ifas.ufl.edu (Institutum Scientiarum Cibi et Agriculturae Universitatis Floridae)
- Pellicula de Olios sp. ex Ora Opulenta, www.youtube.com
- "Remarkable Australian Lichen Huntsman," www.americanarachnology.org (American Arachnological Society)
- Varietates Sparassidarum, www.usq.edu.au (Universitas Terrae Reginiae Australis: picturae et descriptiones)
Haec stipula ad arachnidum spectat. Amplifica, si potes! |