Heteropoda maxima
Heteropoda maxima est aranea familiae Sparassidarum, maxima orbis terrarum aranea per latitudinem crurum habita. (Theraphosa blondi fortasse est maxima per massam.) Heteropoda maxima ut videtur est cavernicola, quae in Laotia anno 2001 inventa est.
Ordo : Araneae
Subordo : Araneomorphae
Familia : Sparassidae
Genus : Heteropoda
Species : H. maxima
Aspectus
recensereColor est fuscus, cum nonnullis maculis obscuris in dimidio posteriore incomposite distributis. Cruribus sunt fasciae latae obscurae ante flexum primum. Ut in omnibus Heteropodis, crura sunt longa ad corpus, et prorsus modo crurum cancri torquuntur.[2]
Praeter magnitudinem, Heteropoda maxima ab aliis speciebus Heteropodarum proprietatibus genitalibus distingui potest: in maribus, cymbium est multo longior quam usitatum, saltem tricies longior quam tegulum. Femina campo epigyneali proprie formato, duabus fasciis porro ducentibus, et cursu ductorum internorum distinguitur.
Heteropoda maxima est maxima familiae Sparassidarum species, cui est latitudo crurum circa 30 centrimetra, et longitudo corporis circa 4.6 centimeta.[1] Maxima species inter Sparassidas ante H. maximam inventam fuit Beregama aurea (L. Koch, 1875), aranea Australiana, cui longitudo corporis est circa 4 centimetra.[3] Post Heteropodam maximam inventam, species Sparassidarum Beregama aurea maiores inventae sunt, quarum una maxima in Medio Oriente habetur.[4]
Nexus interni
- Nephila jurassica, maxima aranea fossilizata nota
- Theraphosa blondi, maxima in orbis terrarum aranea per massam
Notae
recensere- ↑ 1.0 1.1 Jaeger P. (2001), "A new species of Heteropoda (Araneae, Sparassidae, Heteropodinae) from Laos, the largest huntsman spider?" Zoosystema 23 (3): 461-465.
- ↑ (Family) "Formula:Citation error". zipcodezoo.com.
- ↑ Find-a-spider Guide: Beregama Aurea "Formula:Citation error". University of South Queensland.
- ↑ Cerbalus aravaensis
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Heteropodam maximam spectant. |
Vide "Heteropodam maximam" apud Vicispecies. |
Haec stipula ad arachnidum spectat. Amplifica, si potes! |