Societas Indiae Orientalis Batava
Societas Indiae Orientalis Batava[2][3] (Nederlandice Vereenigde Oostindische Compagnie, saepe VOC imminuta) fuit societas mercatoria et una ex primis societatibus collybariis(en)? in orbe terrarum.[4][5] Quae societas, a Civitatibus Generalibus Nederlandiae(en) die 20 Martii 1602[6] rite constituta, priores societates(nl) commiscentes, monopolium annorum viginti et unius accepit ad negotia in Asia facienda,[7] oceanis Indico et Pacifico non exceptis.
Theam, cuprum, argentum, textilia, xylinum, sericum, fictilia, aromata, opium ex Iaponia, Sinis. insulis archipelagi Malaici, India importabat.
Principalis societatis sedes orientalis in Amboina insula sita est, donec Ioannes Petri filius Coen Bataviam urbem (nunc Jakartam) anno 1619 condisset, Insularum Sundanarum et Moluccarum magnam partem ipsa administrabat, et bella contra aborigines et contra Hispanos et Britannos ipsa, saepe sine auxilio gubernationis Nederlandicae, gerebat. Saeculo autem duodevicensimo, lucra perdebat, et, dissoluta, terras suas civitati Nederlandicae reddidit.
Civitas Capitis et Novum Eboracum urbes etiam ut portus et munimenta Societatis Indiae Orientalis conditae sunt.
Cultu vulgi
recensereCantrix Marieke Lustenhouwer cantum "VOC" de societate cecinit anno 2008, qui anno 2024 ostenta est non loquentibus lingua Batava propter quod memum de animatione? "Ongezellig" prolatum est in YouTube, quod hunc cantum comprehendit.
Notae
recensere- ↑ Timothy Brook, Vermeer's Hat: The Seventeenth Century and the Dawn of the Global World (Londinii: Profile Books, 2008), ISBN 1-84668-120-0.
- ↑ "Societas Indiae Orientalis" in titulo ipso; "Societas Batava" pp. 92, 138 in Diderici Walteri Iacobi Caroli van Lijnden Dissertatio . . . de commercio Societatis Indiæ Orientalis, Schoonhoviae 1839; "Societas Batava Indiae Orientalis": India Orientalis Christiana Auctore Patre Paulino a Sancto Bartholomaeo.
- ↑ "Societas Indiae Orientalis quae est Amstelodami": tale nomen hic in rubrica tabulae pictae legis
- ↑ Exchange History NL – 400 years: the story. . Exchange History NL.
- ↑ Fergusson, Niall. The Ascent of Money: A Financial History of the World (2009 ed.). Londinii: Penguin Books. pp. 128–132.
- ↑ VOC Knowledge Center – VOC Beginnings. . VOC-Kenniscentrum.
- ↑ Fergusson, Niall. The Ascent of Money (2009 ed.). London: Penguin Books. p. 129.
Nexus interni
- Batavia navis
Bibliographia
recensere- Els M. Jacobs, In Pursuit of Pepper and Tea: the story of the Dutch East India Company. Amstelodami: Netherlands Maritime Museum, 1991
Nexus externi
recensere- Societas Indiae Orientalis Batava in Encyclopaedia Britannica (Anglice)
- Societates Indiae Orientalis in Lexico encyclopaedico Brockhaus et Efron (Russice)