Insulae Sundanae[1] (Malaice/Indonesice kepulauan Sunda, Sundane kapuloan Sunda) sunt archipelagi Malaici pars maior, inter Auream Chersonesum et Novam Guineam et inter oceanos Indicum et Pacificum sita.

Insulae Sundanae in insulas Sundanas maiores[2], insulas Sundanas minores[3] et insulas Moluccas dividuntur.

Insulae Sundanae maiores quattuor sunt:

Insularum Sundanarum minorum in catena principali sitarum maiores sunt Balya, Lombok, Sumbava[4], Palu'e ad Sumbavam sita; et Flores; Timoria, Savu et Sumba arcum australem componunt.

Maria Sinense australe, Iavanicum, Suluense, Celebense, Floresianum, Bandanum, Ceramense, Moluccense, Timorense, Savuense, Arafuranum litora insularum Sundanarum alluunt.

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 2°0′0″S 110°0′0″E • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica