Insulae Moluccae
Insulae Moluccae,[1][2] (Arabice Jazirat al Maluk 'Insulae Regum' ; Indonesice Maluku), sunt archipelagus Indonesiae, qui pars insularum Sundanarum est. Hae insulae per historiam a Sinis Europaeisque insulae aromatum appellantur.[3]
Res geographicae et geologicae
recensereArchipelagus in Asiae Meridio-Orientali Maritima regione situs est. Quod attinet ad tectonica laminarum, eae in Lamina Halmahera intra Zonam Concursus Maris Moluccensis sitae sunt; quod attinet at geographiam, eae ad orientem Sulavesiae (Celebes), ad occidentem Novae Guineae, ad septentriones et orientem Timoriae patent.
Insula maxima est Halmahera[4], sed Ternata et Tidor[5] parvae prope Halmaheram sitae notiores sunt. Eodem modo Amboina parva prope ad Ceramiam[6] maiorem sita multo potentior erat. Mari Moluccensi Moluccae a Celebis separatae sunt, Mare Ceramense Halmaheram a Ceramia separat. Meridiem versus a Ceramia et Amboina insulae Bandanae sitae sunt, quas ab insulis Sundanis minoribus mare Bandanum separat. Alii insularum greges ad orientem et meridiem a Bandanis iacent, quarum litora mari Arafurano alluuntur.
Natura
recenserePlurimis harum insularum sunt montes, atque adeo vivi montes igniferi, et clima omnino est humidum. Flora insularum parvarum et angustarum, a mari maxime circumsaeptarum, est luxuriosissima, inter quam silvae pluviales; Metroxylon sagu, Cycas revoluta, plantaeque similes; oryza; et condimenta celeberrima Myristica fragrans et Syzygium aromaticum.
Historia
recenserePopulus multarum insularum, quamquam primum Melanesiani,[7] praecipue intra Insulas Bandanas[8], saeculo septimo decimo per "bella condimentorum" enecati sunt; alter autem immigrantium Austronesianorum influx saeculo vicensimo ineunte sub imperio Nederlandico coepit et tempore Indonesiano persistit.
Notae
recensere- ↑ Fons nominis apud Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~.
- ↑ Brevius "Moluccae"; confer "Samatra, Java utraque, Timora, Moluccae, Philippinae, Luconia": tabula anni 1595.
- ↑ "Molucche: insulae aromatum" (vide indicem ad initium libri apud Google Books).
- ↑ Acta academiae scientiarum imperialis Petropolitanae, vol. 1, Petropoli 1783, p. 209.
- ↑ "Tidor, is, — Didericι Walterι Iacobι Carolι van Lijnden Dissertatio ... de commercio Societatis Indiæ Orientalis, Schoonhoviae 1839.
- ↑ Caroli Ludovici Blume Museum Botanicum Lugduno-Batavum, vol. I, Lugduni Batavorum 1849-51, p. 182.
- ↑ IRJA.org.
- ↑ Didericι Walterι Iacobι Carolι van Lijnden Dissertatio ... de commercio Societatis Indiæ Orientalis, Schoonhoviae 1839, pp. 26, 32, 62; Ioannis Christophori Bekmann(de) Historia orbis terrarum, geographica et civilis,..., Francofurti ad Oderam, 1685, p. 589.
Nexus interni
recensereNexus externi
recensereSitus geographici et historici: Locus: 2°0′0″S 128°0′0″E • OpenStreetMap • 1636629 GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия |